{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 233.1-4","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 233.1-4","ref":"233.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/233.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/233.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/233.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"LIBER SEXTVS. tia, dactylorum, malorum punicorum atque cotoneorum summa profluentia. Incolae miserrimi, ab eo praesertim tempore, quo à Christiams occupata fuit Tripolis, & tamen apud Tripolitanos negociantur, dactylosque huc venales ad¶ Hamrozus. ferunt. 17 Icus est in sexto à Tripoli miliario, quorum horti dactylis atque omnis generis fructibus sunt feracissimi. ¶ Tagioni. Lanicies est in secundo à Tripoli miliario Orientem versus situs, in qua nonnulla sunt rura, dactylis, aliisque fructibus mirè copiosa. Huic felicissima Tripolitana expeditio fuit, tum enim permulti huc confugerunt Intolae ignari, rudes, furtis atque rapinis addictissimi tuguria sibi ex palmorum ramis componunt. Pane vescuntur hordeaceo atque Bezin; omnes Regis Tuneti atque Arabum imperio parent, praeterquam qui in hac morantur planicie. a Mesellata prouincia. D mare Mediterraneum à Tripoli triginta quinque distat miliaria, pagis, castris atque inhabitatorib. ditissimis est refertissima, prouenit & hic summa oliuarum ac dactylorum copia. Incolae liberi, ducem quendam inter se ha bent, qui Rempub. adiministrat, quique bella pro suis contra Arabes gerit: militum quinque ferè enumerat millia. de Mesrata prouincia. D mare Mediterraneum in centesimo ferè à Tripoli miliario sita, pagos complures cùm in planicie tum in montibus habet. Inhabitatores ditissimi, nullum omnino tributum persoluunt, cum Venetis qui triremibus huc veuiunt negociantur, easdemque merces apud Numidas mancipiis, musco atque ciueto (vt vocant) commutant, quod illuc ex Aethiopia aduehitur. ¶ Bareae desertum. Finibus Mesratae initium habet, extenditque se Orientem versus ad confinia vsque Alexandriae loca, sic vt longitudine mille & trecenta, latitudine verò ducenta fere capiat miliaria. Desertum est asperum, aqua atque fru gibus infelicissimum. Antequam Arabes Africam innabitare coepissent, nullos adhuc in hoc deserto repperisses inhabitatores: Verùm nunc miserrimam quidam hîc degunt vitam, maximeque famelicam: distat enim ab omni habitatione longissima admodum intercapedine: neque apud illos quicquam frumenti prouenit. Frumentum autem aliaque ad vitam necessaria huc nauigio è Sicilia aduehuntur; tum statim quisque vt inde sibi aliquid desumat, filios dat pignori, interea huc atque illuc furantur ac in viatores grassantur vt filios repignerare possint.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 232","label":"FINIS LIBRI.V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/232"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 233.5-8","label":"233.5 to 233.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/233.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/233.5"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}