{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 235","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 235","ref":"235","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/235","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/235.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"Visuntur praeterea ad vtrumque fluminis latus in quinto, aut sexto miliario agri dactylis copiosissimi, qui in multos si probè seruarentur, durare possent annos: & quemadmodum varia hic sunt dactylorum genera, ita & garium eorum est precium: quorundam enim modius aureo venditur, aliorum quarta vix auri parte, vtpote quibus equi vescuntur atque cameli. Dactylorum alij sunt masculi, aliae foeminae, masculi flores tantùm producunt, foeminae fructum: Verùm foeminarum flores non aperiuntur, nisi quis masculi ramum cum floribus adiungat, alioqui dactyli vilissimi maximisque nucleis proueniunt. Hordeo aliisque cibis vilissimis vescuntur: panem autem non nisi festiuis gustant diebus. Castra aurifabris aliisque artificibus occupantur, vti & omnes ille regiones, quę à Tumbuto Fessam ducunt: reperiuntur in hac regione tria aut quatuor oppida satis ampla, mer catoribus, exteris, officinis, atque templis frequentissima. Oppidorum autem celeberrimum Beni Sabih appellatur, incolis validissimis atque liberalibus occupatur, in duas diuisum est partes, quarum quaelibet suum habet principem: hi frequentissimè inter se belligerantur, eo praesertim tempore, quo solum irrigant, idque propter maximam aquae penuriam. Mercatorem per integrum annum aut etiam plus humanissimè exceptum ita dimittunt, vt nihil omnino ab eo exigant, quàm quod ille pro sua liberalitate persoluere velit. Hi quoties inter se bellum gerunt, vicinos Arabes in auxilium vocant, atque cuilibet stipendium vnius semiaurei singulis diebus persoluunt, interdum etiam plus, numerantque singulis diebus. Pacis temporibus sclopeta aliaque bellica instru menta adornant, neque me vnquam peritiores sclopetarios vidisse memini. Prouenit in hac repione herba quaedam Guasto syluestri non admodum dissimilis, hanc inter Fessanos atque Telen sinos allis commutant mercibus. Mira his frumenti caritas, quod huc à Fessa aliisque regionibus aduehitur, caprarum atque equorum non magna hic reperitur copia, his frumenti loco dactylos apponunt, atque huiusmodi pabulum quod apud Neapolitanos farfar appellari consueuit. Capris dactylorum nucleos, intea contritos porrigunt, qui cibus maximè pingues atque lacte grauissimas reddit: carnibus vescuntur caprinis atque camelinis, quae ingratissimi sunt saporis. tum & strutiones quoque à se educatos mactant atque edunt, horum carnes galli gallinacei carnibus gu stu non admodum sunt dissimiles, nisi quòd multo durior est atque foetida, eaque praesertim, quae iuxta coxam est, haec plus satis est viscosa. Horum mulieres elegantissimę sunt pinguiuscule atque humanissimae: mancipia è Nigritarum solo aque ¶ Segelmessa. cta alunt. SEgelmessa à praecipuo huius regionis oppi do sic appellata initium habet non procul ab oppido Garseluino, ac Meridiem versus ad flumen Ziz per centum & viginti miliaria vsque ad Lybię ferè desertum extenditur. Hanc regionem Barbari nonnulli inhabitant, olim cuiusdam principis imperio paruit qui per se illud sibi reonum occupabat. Deinde a Iosepho Luntunensium Rege, postea à quodam Muhaidin, tandem & à Marinorum Regis filio fuit recuperata. Post haec commota erga Principem dissentione Regeque interfecto, oppidum Segelmessa destructum, remansitque in hunc vsque diem incolis vacuum.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 234","label":"FINIS LIBRI.V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/234"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 236","label":"FINIS LIBRI.V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/236"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}