{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 238","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/238.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Ornatissima hic templa atque collegia fuerunt, necnon & fontium quoque maxima copia, quorum aqua rotis quibusdam è flumine vicino exhauriebatur. Felicissima hic aëris temperies, nisi quòd hyeme nimia laborauerunt hu miditate, quae morbos nonnullos inter ciues procreabat. Nunc autem deleto oppido, incolae, vt iam diximus, castra pagosque vicinos inhabitare coeperunt. Ego in his regionibus septem ferè egi mensibus, in quodam castello quod apud eos Memun appellabatur. ¶ Esnoaihila castellum. N duodecimo ab vrbe miliario Meridiem ver sus, loco quodam deserto ab Arabibus conditum fuit. Hic merces atque frumenta ab hostium iniuria tuta reseruarunt. Nullum in vicinia neque hortum, neque agrum, neque denique quicquam boni reperies, praeter petras quasdam nigras atque arenam. ¶ Humeledegi. Astrum in decimo octauo à Segelmessa miliario ab Arabibus loco quodam deserto exstructum, eadem ratione qua iam. dictum castrum aedificatum diximus. Huic vicina est aspera quaedam planicies, fructibus quibusdibzy G Google busdam adeò copiosa, vt si quis à longè videat, malis citreis sparsam esse putet. ¶ Vmmelhefen. Ilissimum est castellum in vigesimoquin to à Segelmessa miliario, loco quodam deserto, eaque ipsa via quae à Segelmessa Daram ducit, ab Arabibus exstructum. Muris nigrissimis cingitur, atque continuo Arabum praesidio munitur. Quotquot hâc praetereunt mercatores, pro cameli sarcina, quartam vnius aurei partem persoluunt. Ego cùm quodam die illac praeterirem, comitati sunt quatuordecim Budeitae, atque numerum rogati, tredecim tantùm esse diximus: quare postquam numerare coepissem, decimumquartum ac decimumquintum captiuos retinere voluerunt, nisi Mahumetanos esse dixissemus: verùm, quoniam non satis verbi nostris fidebant, Mahumeticam legem protulesunt, quam postquam hos intelligere viderunt, liberos abire siuerunt. ¶ Tebelbeltum. )Agus est in Numidiae deserto, ab Athlante distat miliaribus plus minus ducentis, à Segelmessa verò centum Meridiem versus. Tria habet castra vicina, incolarum numero atque dactylorum profluentia copiosissima. Ingens hic est aquae atque carnium penuria. Strutionibus insidiantur, quorum carnibus vtplurimum vescuntur: & quamuis apud Nigritas negocientur, miserrimi tamen sunt summaque inopia coacti, Arabum imperio parent. ¶ Togda. RegiEgiuncula est ad flumen eiusdem nominis sita: dactylis, malis persicis, vuis, atque ficubus copiosissima. Quatuor in ea repe riuntur castra, pagi verò decem, quorum incolae aut agrum colunt, aut corium parant. Distat à Se gelmessa Occidentem versus quadraginta ferè miliaria, ¶ Farcala. Egiuncula quoque ad fluuiolum sita, dactylis etiam aliisque fructibus abundat. Frumenti verò maxima hic est penuria.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 237","label":"FINIS LIBRI.V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/237"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 239","label":"FINIS LIBRI.V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/239"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}