{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 240","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/240.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Incolae maximo sunt ingenio praediti: partim apud Nigritas negociantur, partim Fessae literis incumbunt: vbi simulatque Doctoris titulum sunt adepti, ad Numidiam redeunt, vbi aut Sacerdotes, aut Senatores efficiuntur, adeò vt omnes ferè sint opulentissimi. Distant autem à Segelmessa in centesimo ferè & quinquagesimo miliario Orientem versus. ¶ Tesebit. Esebit Regio in deserto Numidiae à Segel messa in ducentesimo & quinquagesimo Orientem versus, ab Atlante autem in centesimo posita miliario: quatuor sub se habet castella, vicos complures in Lybiae confinibus ea via sitos, qua Fessa aut Telensino ad Agades Nigritarum Regionem itur: incolae non admodum diuites, nihil enim apud hos prouenit, praeter dactylos, praeterque frumenti exiguam quantitatem: viri subnigri, foeminae formosiores, colore tamen subfuscae sunt. ¶ Tegorarin. Egorarin Regio amplissima Numidiae deserti distat à Tesebit Orientem versus cen tum ferè & viginti miliaria, castella circiter quinquaginta, pagos autem plusquam centum numerat: estque dactylorum copia opulentissima. Incolas habet ditissimos, qui inter Nigritas nego ciantur. Illorum ager frugibus serendis aptissimus, assidua tamen propter nimiam ariditatem eget irrigatione, atque stercoratione. Exteris domos inhabitandas praebent, nulla interim nume rata pecunia, tantum vt stercus inde recipiant, quod illi curiosissimè asseruare solent: quin & aegre admodum ferunt, si quis hospes extra domum aluum exoneret. Ingens hic carnium caritas est: tanta enim soli est ariditas, vt neque armen ta, neque pecudes vix alere possit: capras aliquot propter lac alunt: carnibus camelinis vescuntur quam ab Arabibus emunt qui illuc ad mercatum veniunt: seuum salsum cibis admiscent, quod à Fessanis atque Telensinis huc conuehi solet. Fuerunt quondam hic permulti Iudęi, ditissimi, qui tandem propter concionatorem quendam expulsi fuerunt, bonaque eorum pars interfecta fuit po puli seditione: idque eodem ipso anno, quo Budeitae Hispania atque Sicilia expulsi sunt. Principem quendam proprium habent, frequentissimè inter se belligerantur, nullis tamen exteris nocent: vicinis quoque Arabibus nonnihil tributi persoluunt. 4 Meszad. Egio in Numidiae deserto Orientem ver sus, in trecentesimo à Tegorarin miliario posita, à mari Mediterraneo totidem distat miliaribus. Sex in hac regione sunt castra, pagi complures: incolae ditissimi, maximè apud Nigritas negociantur. Nigritae quoque vnà cum Bugiae atque Ghier mercatoribus huc confluere solent. Arabum imperio parent, quibus & tributum enumerant. Tegurt. Etustiss. oppidum à Numidis in monte V quodam conditum, ad cuius radices fluuius praeterfluit, hic pons quidam qui eleuatur atque demitδ- αdemittitur. Huius oppidi murus ex lapide viuo atque creta est exstructus, ea tamen parte qua mon tem respicit, muri vice rupem habet munitissimam: distat à mari Mediterraneo Meridiem ver sùs quingentis, à Tegorarin trecentis ferè miliaribus. Familiarum duo millia & quingenta numerat: domus autem ex lapide crudo sunt fabri catę, praeterquam templum, quod aliquanto elegantius est.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 239","label":"FINIS LIBRI.V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/239"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 241","label":"FINIS LIBRI.V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/241"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}