{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 244","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 244","ref":"244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/244.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Non procul ab hoc oppido agri sunt dactylis, oliuis, malisque citreis foecundissimi: dactyli autem atque oliuae, totius Regionis praestantissima sunt: oleum quoque optimum colligunt: inhabitatores ex ceruino corio sibi calceos consuunt maximos. ¶ Neffaoa. Ria sunt castra eo nomine appellata, incolis referta, structurisque vilissima, crebris exactionibus à Tuneti Rege vexantur, distant à mari Mediterraneo circiter quindecim miliaribus. ¶ Teorregu. Egiuncula est Regni Tripolitani, Barcae deserto adiacens, suntque tria castra hoc nomine dicta dactylis copiosissima, cùm nihil hic omnino frumenti proueniat. Incolae quia maximo distant à reliquis vrbibus interuallo, miserrimam agunt vitam. [lastiten. ReEgio est ad mare Mediterraneum frequentissimis pagis, dactylisque copiosissima. Incolae quoniam mari adiacent, maxime cum Siculis atque Aegyptiis negociantur. Gademes. Egio est amplissima frequentissimis castris pagisque copiosissimis plena, distat à mari Mediterraneo Meridiem versus in trecentesimo ferè miliario. Incolae cùm dactylis tum & omnis generis mercaturis ditissimi sunt, apud Nigritas negociantur atque Arabibus tributum persoluunt, quanquam per aliquod tempus Tuneti Regi atque Tripolitano principi paruerint. Maxima hic est frumenti atque carnium pe¶ Fezzen. nuria. Ezzen Regio amplissima munitissimis ca stris pagisque frequentissimis copiosissima, inhabitatores ditissimos habet, regno Agades, Libyae deserto necnon & Aegypto adiacet: distat à Cairo sexaginta ferè itinere dierum, neque in toto eo deserto alius pagus reperitur, praeterquam Angela, quae in Libyae deserto sita est. Habet Fezzen proprium quendam principem, qui omnes regionis prouentus in singulos pro arbitrio diuidit, atque Arabibus vicinioribus nonnihil tributi enumerat. Maxima hic est frugum carniumque penuria: camelinis enim duntaxat carnibus vescuntur. De Libyae deserto, ac primum Zanhagae descriptio. Numeratis hactenus Numidiae regionib. sequitur nunc vt & de Libya nonnihil di camus, quae in quinque diuiditur partes, vti in principio huius operis dictum est. Initium igitur sumemus à Zanhagae deserto arido atque fragoso, quod initium habet in Occidente ad mare Mediterraneum, deinde Orientem versus sese extendit ad Salinas vsque Tegasae, in Septentrione Sus, Haccha atque Dare Numidiae regionibus adlacet. Deinde Meridiem versus ad Nigritarum vsque regionem protenditur, vbi Gnalata atque Tumbuto Regnis terminatur.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 243.5-6","label":"243.5 to 243.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/243.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/243.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 245","label":"FINIS LIBRI.V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/245"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}