{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 25-2","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 25-2","ref":"25-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25-2.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"num statim nouus ille Pontifex praecedentis deleri arma, & sua insculpi iubet? aut certè si minus arrogans videri velit, relictis prioris monumentis, sua multò sumptuosiora atque eminentiora erecta curat? Non igitur mirum, si Africanis longus ille rerum suecessus literas ademit. De. 900. illis annis, quibus Afri Arabum vsi sunt literis, Ibnu Rachich Africanarum rerum scriptor diligentissimus, suo Chro nicorum libro copiosissimè disserit, fuerit ne Afris peculiaris scribendi modus nec ne. Concludit autem tandem partem affirmatiuam: nam si quis, inquit, id neget, & eos proprium habuisse idioma neget necesse est. Nam fieri nequit, vt aliquis populus habeat proprium loquendi modum, literis autem vtatur ab aliis mutuatis, atque à suo idiomate prorsus alienis. ¶ Africae situs. Vemadmodu Africae quatuor sunt partes, ita non vnus est eius situs. Ea pars quae mare Mediterraneum spectat, hoc est, à stricto Zibeltar ad confinia vsque Aegypto loca, montibus occupata est. Ad Meridiem quibusdam locis ad centum circiter miliaria distenditur, quibusdam locis latior ac quibusdam strictior. Ab his montibus vsque ad Atlantem planiciem habent spaciosam, & quosdam item colliculos. Maxima est huic regioni fontium copia, qui byGoogle qui in vnum tandem confluentes, riuulos reddunt perspicuos, visuque amoenissimos. Inter iam dictos montes & planiciem situs est molis Atlas, qui à mari Oceano ex Occidente oritur, extenditque sese Orientem versus ad confinia Aegypti loca. Ab Atlante ea videtur Numidiae regio, quae dactylos producit, omni ex parte propemodum arenosa.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/27"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 26-2","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/26-2"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}