{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 251","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/251.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Magna hic est equorum paucitas, mercatores atque aulici pusillos quosdam alunt, quibus in itinere peragendo vti solent: praestantissimi autem equi è Barbaria adducuntur. Rex verò simulatque audit mercatores cum equis appulisse, mox numerum sibi adferri iubet, deinde omnium praestantissimum sibi deligit, preciumque liberalissimè persoluit. Iudaeis omnibus adeò se hostem atrocem praebet, vt nul los omnino in ea ciuitate admittat: si quos Barbaros aliquid cum Iudaeis commercij habere intelligit, statim illorum bona proscribere iubet. Magna hic est iudicum, doctorum, sacerdotum, atque virorum doctissimorum copia, qui liberalissimis Regiis aluntur stipendiis. Infiniti hic libri manuscripti ex Barbaria adferuntur, è quibus multò plures pecuniae, quàm ex reliquis omnib. mercibus colliguntur. Horum moneta aurea est, nullis figuris insignita: in rebus autem minutioribus cochleis quibusdam vtuntur, quae huc ex Persarum regione conuehi solent, harum quadrin gentae aureo aequiualent: aureorum autem sex cum duabus vnius aurei tertiis vnciam vnam pen dent. Homines natura sunt mites atque placidi, à vigesima quarta in primam vsque noctis horam cantando atque saltando omnes ferè ciuitatis partes ambiunt: mancipia vtriusque sexus quamplurima alunt, estque oppidum ignis iniurię maximè obnoxium: vbi iam secundum ad hos venissem, dimidia ferè oppidi pars quinque horarum spatio igni deleta fuit. Nullum in suburbio hortum aut fructibus consitum locum reperies. ¶ Cabra oppidum. Abra sic satis amplum absque muris ad pagi modum compositum oppidum, di stat à Tumputo ad flumen Nigru in duodecimo ferè miliario: hic mercatores ad Gineae aut Melli regnum nauigare cupientes, naues con scendunt. Huius tam ciues quàm aedificia Tum buti aedificiis atque ciuibus non admodum sunt inferiora: huc Nigritae nauigio vndique confluere solent: in hac ciuitate Tumbuti Rex iudicem quendam constituit, qui lites inter eos componeret: molestum enim erat toties in anno eam ob causam eò proficisci. Ego hic Regis fratrem Abu Bacr cognomine Pargama noui hominem colore quidem nigrum, caeterum animo atque ingenio candidissimum. Frequentissimi hic exoriuntur morbi, qui Remp. mirum in modum minuunt. Idque propter ciborum ineptissimam commixtionem: pisces enim lacte, butyro, atque car nibus commiscent. Estque hic praecipuus ferè Tumbuti cibus. u De Gago oppido atque regno.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 250","label":"LIBER SEPTIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/250"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 252","label":"LIBER SEPTIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/252"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}