{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 254","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 254","ref":"254","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/254","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/254.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"prouenit in iis nemoribus satis bona malorum citreorum atque limonum syluestrium copia, qui sapore non multum à satiuis differunt. Medio autem regionis oppidum est eodem nomine appellatum, huius murus atque domus ex creta ferè sunt fabricata. Inhabitatores sunt mercatores ditissimi, ciuilitatis amantissimi. Illorum Rex fuit quondam poten tissimus, maximoque equitum numero munitissimus, tandem Regi Zegzegę Regique Cassenę tributum numerare coepit. Deinde Ischia Tumbuti Rex amicitiam cum duobus his Regibus simulans, per insidias vtrunque interfecit. Deinde Regi Cano bellum mouere coepit, quem tandem longa obsidione victum filiam quandam quam habebat, in vxorem ducere coegit, iisque conditionibus in regnum restituit, vt tertiam semper reciperet prouentuum partem: hic perpetuo aulicos quosdam habet, qui debitam sibi partem recipiant. q Casena regnum. Amdicto Regno in Oriente coniunctum est, frequentissimis repletur montibus, agrum habet asperum, hordeo tamen atque millio foecundissimum. Colore omnes sunt nigerrimi, ma ximè nasuti, labra autem prominentiora habent: vilissimis quibusdam tuguriolis atque casulis se continent: neque vix pagum reperias, qui plusquam trecentas numeret familias. Horum animi vilitati inedia quędam sese adiungit: Regem quondam habuerunt, qui ab Ischia quoque interfectus fuit, byGoogle fuit, ex quo tempore tributarij eiusdem Ischiae sunt effecti. ¶ Zegzeg Regnum. D Euroaustrum regione Cano est contiguum, distat à Casena centum ferè & quinquaginta miliaria. Huius inhabitatores ditissimi, maximè apud alias nationes negociantur: quaedam huius Regni pars in planicie, reliqua in montibus est sita, quarum haec frigidissima, illa verò calidissima est. Et quoniam hyemis saeuitiam egrè admodum ferre possunt, in mediis aedibus focum exstruunt luculentissimum, prunas deinde sub lecticis eminentioribus locant, atque hoc modo se somno componunt. Horum ager maximè irrignus, frugibus omnibus est felicissimus: domorum hic eadem est structura qualis in ante descripto regno. Proprium aliquando habuerunt Regem, quem ab Ischia interfectum antea diximus, coepitque ab eo tempore hoc Regnum Ischiae parere imperio. ¶ Zanfara. Anfara Regio Zegzeg in Oriente coniun gitur, huius populus vilissimus, atque rusti citati addictissimus. Ager frumento, oryza, millio, atque gossypio copiosissimus. Incolae sta tura proceriores, colore nigerrimi sunt, faciem habent latissimam, estque ingenium illis prorsus beluinum. Eorum Rege ab Ischio veneno necato, illi iam tributarij fuerunt effecti. q Gnangara. Oniungitur hęc Regio ad Euroaustrum cum Zanfara: incolarum multitudine di tissima, proprium habet regem, qui septem milium peditum sagittariorum, quingentorum verò equitum satellitium alit: amplissimos sibi quotannis recipit prouentus. Nihil hic praeter vicos quosdam vilissimos reperias, vno tantùm excepto, qui magnitudine atque elegantia caete ros antecellit. Huius inhabitatores ditissimi ferè semper cum vicinis negociantur. In Meridie regioni cuidam coniungitur, in qua maxima re peritur auri copia. Nunc autem mercaturam nullo modo cum exteris exercere possunt, vtrin que enim hostem habent infestissimum.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 253.5-8","label":"253.5 to 253.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/253.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/253.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 255","label":"LIBER SEPTIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/255"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}