{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 26-2","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 26-2","ref":"26-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/26-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/26-2.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Inter Numidiam & regionem Nigritarum, Libyae desertum est arenosum, quod & multos continet montes, verùm non illac mercatores iter faciunt, cùm facilius atque multò tutius per alias proficisci licet. A Libyae deserto initium nabet Nigritarum regio, cuius omnia loca sunt are nosa, praeter ea quae flumini Nigro confinia sunt, item & agri omnes qui fluuio aliquo aut flumine alluuntur. ¶ Africae loca fera atque niuosa. Mnis Barbariae tractus, atque qui in ea reperiuntur montes, frigiditatis maiorem habent portionem quàm caloris, vix enim vlla illis pertransit aura, quae non niuem secum adferat. His omnibus montibus fru ges proueniunt atque fructus, at non frumenti vsque magna copia. Horum incolae maxima anni parte pane vescuntur hordeaceo. Qui ex illis mon tibus scaturiunt fontes, natiui soli saporem prae se ferunt, turbidiores sunt, iisque praesertim locis, qui Mauritaniae confines sunt. Sunt & iam dicti montes nemorosi atque excelsis admodum arbo ribus consiti, omnium generum animalibus fera cissimi. At colles atque planicies quae inter iam dictos montes & Atlanta reperiuntur, multò prę stantiores frugumque vbertate foeliciores sunt. Vndique fluuiis irrigantur ab Atlante manantibus, qui & tandem in mare Mediterraneum prolabuntur. Rariora hîc reperiuntur nemora, estque haec multò foecundior planicies, quàm ea quae inter Atlantem & Oceanum inuenitur. vt sunt regiones Marocci, Duccalae, Tedles, Temesnes, As garae, & id solum quod ad Zibeltaram vsque distenditur. Mons Atlas & frigidissimus est & ste rilis, minimam fert frugum portionem, omnique ex parte nemorosus, omnia ferè totius Africę flu mina procreat. Fontes huius montis summo aestu frigidissimi, adeò vt si quis manum aliquandiu huic aquae immersam teneret, nulli dubium quin eam prorsus perderet. Non tamen vbique aequè magna est frigiditas: quaedam enim loca adeò tem perata, vt commodissimè inhabitare liceat: quin & bona horum pars incolas habet vti secunda huius libri parte copiosius dicetur. Quae habitatoribus destituuntur loca, aut admodum frigida, vt sunt ea quae Mauritaniam spectant: aut aspera, qualia sunt quae Temesnae regioni ex aduerso re spondent. Aestate quidem licet greges pecusque cogere, caeterùm hyeme nullo modo. Mox enim simul cum niue tam incrudescit Boreas, vt omnes pecudes quae in pascuis inueniuntur, nec non & bonam hominum partem interficiat: quare temporibus illis quisque sibi aliquò proficiscens, iter inter Mauritaniam atque Numidiam deligit. Qui dactylos è Numidia ad alias nationes deuehunt mercatores, solent se circa finem mensis Octobris itineri committere, & tamen saepenumerò tam subita niue opprimuntur, vt vix eorum quisquam ex tempestatum periculis aufugere pos sit.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 25-2","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25-2"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 27-2","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/27-2"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}