{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 27","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/27.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Idem & Barbaris euenisse antea indicauimus, cùm Romanos atque Gothos eam sibi terram vsurpasse scripsimus: quod hoc loco lectori sufficere videtur. Certissimum est atque compertum, omnes Barbariae tam maritimas qu non maritimas ciuitates, Latinis tantùm vti cha racteribus, cùm aut epitaphia, aut aliud quippiam posteritati committere volunt. Quae omnia tam mihi persuaserunt argumenta, vt Africanos suas habuisse literarum notas proprias crediderim, quibus & suas descripsisse res gestas non dubitauerim. Verisimile enim est, Romanos cùm eam occupassent puinciam, omnes eorum literas (vt semper fieri solet) atque memoriam abstulisse, suasque literas intulisse, vt sola Romani populi illic staret memoria atque dignitas: quod & conatos fuisse Gothos in Romana aedificia, item & Arabes in Persarum monumenta, omnibus abundè notum est. Id quoque à Turcis quotidie factitatum videmus, qui vbi Christianis locum aliquem ademerunt, mox diuorum omnium imagines inde eiiciunt. Et vt haec omnia omittamus, num obsecro nostris hisce temporibus Romae quotidie accidere videmus, vt aedificia quantumuis magnifica atque sumptuosa, ob praematuram mortem vnius Pontificis imperfecta, à succedente fonditus extirpari, atque propter nouitatem nescio quam destrui?","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/26"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 25-2","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/25-2"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}