{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 296","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/296.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Huiusmodi testudines vidi quae mediocris vasculi amplitudinem attingerent, nullas autem tam prodigiosae magnitudinis. Carnes aiunt lepram curare si septennium non excedant, quibus septem diebus continuo vescendum sit. ¶ Crocodilus. Rocodilus animal malignum pariter ac noxium, abundè in Nigro ac Nilo praecipuè offenditur, longitudine duodecim cubitos & amplius excedit, cauda verò corporis residuum prolixitate adaequat, tametsi rari sint eius magnitudinis. Quatuor pedibus fertur lacertae persimilis, neque altitudine sesquicubitum excedit. Cauda multis ceu nodulis implicata, pelle verò adeò dura circundatur, vt nec balista mediocri traiici possit. Plerique piscibus saltem, nonnulli animalibus & hominibus vescuntur. Circum littora reconditi, magno astu homines vel propinqua animalia obseruant, quos subitò cauda inuolutos in aquam pertrahunt ac deuorant. Nonnulli tamen natura sunt mitiores: alioquin ad Nili vel Nigri ripam habitari non posset. Edentes maxillam tantummodo superiorem mouent, inferiori cum pectoris osse coniuncto. Superioribus annis ab Alcairo Aegypti superioris Canam quadringentis passuum milibus distantem, aduerso Nilo vectus, nocte quadam in medio itineris cursu, Luna nubibus obducta, nautis & viatoribus altum dormientibus, expansis velis nauigans, atque in secretiori cubiculo ad lychnum studens, à probo sene vigiliis & orationibus incumbente vocatus, Excita, inquit, ex nostris aliquem, qui lignum annatans me in nauem tra here adiuuet, quod cras coquinae parandae deseruiet. Libet ne, inquam, potius ipse veniam, quàm ex nostris aliquem nocte intempesta expergiscam? Ad quae senex: Tentabo, inquit, num solus possim extrahere. Naui ligno vt existimabat propinqua, manu distenta funiculum in aquam iaciendum explicans, subitò longa cauda prosilijt, qua cinctus momento temporis sub Nilum pertractus fuit. Repentè ad meos clamores omnes qui nauigio ferebantur subsilierunt, & demissis velis gradum sistentes, circiter horae spacium constitimus, multis interim hominem inuestigaturis in aquam frustra desilientibus: omnes hunc affirmabant crocodilum exstitisse. Viterius naui gantes, quamplurimos ad Insularum ripas in medio Nili ad Solem aperto rictu apricantes conspeximus, quos auiculę turdi ferè magnitudinis inuolantes, post breue temporis spacium euolabant. Mihi porrò eius rei occasionem inquirenti responsum fuit, faucib. ac dentibus crocodili ex continua animalium ac piscium voratione perpetuò remanere defixae carnis reliquias, quae putrefacta vermiculos creat, à quibus magno cruciatu afficitur. Auiculae autem vt inter volandum vermes conspiciunt, iis ventrem expleturae rictum inuolitant. At crocodilus, vt vermes exesos percipit, contracto rictu volucres absorbere nititur, sed acuta quam supra caput gerunt spina punctus, rictum diducit, simul ac dimittit. Crocodilus oua in ripam mittit, arenaque cooperit: catuli confestim in flumen insiliunt.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 295-2","label":"DE PISCIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/295-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/295-2"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 297","label":"DE PISCIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/297"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}