{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 30","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/30.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Verùm si omnia scriptis persequi vellem, quę memoratu di gnissima sunt, vix totus hic annus satis esse posset. Nigritarum regio calidissima est, habetque humiditatis quoque aliquam portionem, idque propter Nigri fluuij continuam irrigationem. Omnes aute qui Nigro vicini sunt agri, foelicissimi sunt, pecorum frugumque feracissimi. Nullas hîc arbores pręterqua magnas quasdam vidi, quae fructum castaneae similem eundemque nonnihil amarum producunt, Goron eorum lingua appellitant. Prouenit & in hisce regionibus cocci, cucumeris, coepae, atque id genus holerum maxima copia. Nullos neque Niger, neque Libya montes continent: crebrę vbique paludes & lacus inueniuntur, qui ex Nigri inundationibus remansisse dicuntur. Neque desunt huius regionis nemoribus elephantes, atque id genus animalium, de quibus & suo dicetur loco. ¶ Quos habeat Africae aër motus naturales, quidque inde producatur. PER totam ferè Barbariam medio Octobri transacto occipiunt imbres atque frigus incrudescere. Decembri autem atque lanuario (quod vbique ferè accidit) frigus intentius aliquantulum percipitur, verùm hoc manè duntaxat, idque adeò remisse vt nemo ignem magnoperè cu ret. ed by Goc ret. Februarius hyemi bonam frigoris partem adimit, sed inconstans adeò, vt quinquies interdum aut sexies vno die incidat aurae mutatio. Martio mense summo impetu flant Boreas atque Zephiri, efficiuntque vt totae arbores floribus vestiantur. Aprilis omnibus propemodum fructib. dat formam, ita vt Maij initium ac Aprilis exitus matura solent dare cerasa. Medio Maio ficus ex arbore colligunt: medioque Iunio vuas quibusdam locis maturas inuenire licet.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/29"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 31.1-4","label":"31.1 to 31.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}