{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 31.1-4","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 31.1-4","ref":"31.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Pira quoque chrysomelae atque pruna Iunio atque Iulio mensibus ad maturitatem pertingunte Autumni sicus Au gusto maturi decerpuntur, nulla tamen maior ficuum atque malorum persicorum copia, quàm in Septembri. Dimidio iam Augusto peracto, vuas Sole desiccari curant. Quòd si id in Septem bri per coeli serenitatem perfici non possit, è relictis adhuc in palmite vuis, vinum sibi conficiunt atque mustum, idque praesertim in Risa prouincia, vti & suo dicetur loco. Medio Octobris mel colligunt, item mala punica atque cotonea. Nouembri autem oliuas, non scalis, quemadmodum fit in Europa, ac manibus detrahunt, eò quòd tam excelsae sunt Mauritaniae atque Caesariae arbores, vt ad fructum scala quantumuis longa pertingere non posset. Quas autem Tuneti regnum oliuas continet, eiusdem cum Europae oliuis dicas esse altitudinis. Cùm ergo oliuas maturitatem pertigisse vident, arbores ipsas ascendunt, ac procerioribus quibusdam perticis ramos pulsitant, quis autem id maximo arborum incommodo fieri sciant. Est interdum Africae satis copiosus oliuae prouentus, interdum verò harum summa est penuria. Maiores hîc quaedam oliuae inueniuntur, quae oleo cùm non adeò conducant, maturae illius regionis incolis eduntur. Nulla illis tanta anni intemperies, quin tres illos Veris menses semper temperatos habeant. Veris autem initium ad decimumquintum Februarij diem constituunt, finem verò decimo octauo Maij annumerant: quo toto tempore aura illis perpetuò gratissima. Quòd si à vigesimoquinto Aprilis vsque ad quintum Maij nulla illis obtingat pluuia, sinistri quippiam ominis exinde colligere volunt. Iam dicti verò temporis pluuialem aquam, aquam Naisan, hoc est, à Deo penedictam vocant. Plerique hanc vr ceolis quibusdam inclusam, ceu rem sacram, religiosissime seruant. Aestatem computant ad decimum sextum vsque Augusti, quo tempore coelo vtuntur calidissimo atque serenissimo. Nisi fortè Iulij atque Augusti temporibus pluuia incidat, quae totum aërem velut infectum reddat, hinc statim pestilentissima illis febris oboritur, qua quisquis inficitur, aegrè aut nullo modo inde conualescere datur. Autumnum à decimaseptima Augusti, vsque in decimum sextum Nouembris diem collocant: habentque duobus illis mensibus, Augusto videlicet atque Septembri, aestum non tam ingentem.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/30"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 31.5-8","label":"31.5 to 31.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.5"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}