{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 32","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/32.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Contrà vero dactyli siccitate gaudent, estque multò potior apud Numidas dacty lorum, quam frumenti collectio. Quanuis enim vber rimum habeant frumenti prouentum, vix illis ad medium potest sufficere annum. Atqui si foelix fuerit dactylorum redditus, fieri non potest quin habeant & satis copiosam frumenti affluentia, quae illis ab Arabibus frumento commutatur. Si in Libyae deserto incidat circa medium Octobris aurae immutatio, & si pluuia per totum Decembrem, Ianuarium, ac aliquam Februarij partem duret, dictu incredibile quantam adferant pascuis atque lacti foecunditatem: multi tum passim lacus, frequentesque inuenias in Libya paludes, quare his temporib. per Nigritarum regionem mercatoribus Barbaris proficiscendum est. Hic omnia multò maturius proueniunt, si pluuia circa Iulij exitum inchoatur, at non vsque adeò copiosa. Porrò ea est pluuiae apud Nigritas natura, vt nec prosit quicquam, nec damnum adferat. Tanta à Nigro flumine fertilitas ad illorum agros (quibusdam tantum montibus exceptis) reportatur, vt nihil illis fructuosius excogitari potest: nam quod Nilus Aegypto, id Niger est Nigri tarum solo: crescit enim ad Nili instar à decimo quinto Iunij die per totos quadraginta dies, ac per totidem decrescit. Incrementum aut sumente Nigro, cymbam per totam Nigritarum regionem dedu cere licet, cum omnia inundatione Nigri sint plena, quanquam id non sine maximo nauium fiat periculo, vt in quarta huius libri parte copiosius dicetur.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 31.9-11","label":"31.9 to 31.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/31.9"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 33.1-4","label":"33.1 to 33.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/33.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}