{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 37.5-6","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 37.5-6","ref":"37.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/37.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/37.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/37.5.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Mox auicula: An non scitis, inquit, pisces bo ni, sic prorsum inuersum rerum ordinem, vt vix quis in aëris parte amplius degere securè possit? Noster si diis placet imperator iniquissimus, rabie nescio qua impulsus, membratim me lacerare iusserat, cùm tamen nullam vnquam habuenit sua aula auem, quae adeò atque ego regiis per omnia fauerit commoditatib. Quam postquam iniquissimam intellexi conspirationem, huc ad vos transmigraui. Quare vel angustus vspiam mihi hîc apud vos concedatur angulus, quò me plus fidei atque beneuolentiae apud exteros, quam apud conciues inuenisse affirmare queam. Hac oratione piscibus persuasit, ac apud eos totum annum transegit, nemini vel obulum numerare coactus est. Quo peracto, Rex piscium sua quoque tributa exigere coepit, ac tandem ad auiculam peruentum est. Auis porrò aequitatis eam esse regulam affirmat, vt vnicuique quod suum est reddatur, seque omnia facturam, quae fidissimo conueniunt subdito. Haec dum loquitur, expansis alis subitò se in altum tollit, atque ad superos redit.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 37.1-4","label":"37.1 to 37.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/37.1"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/38"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}