{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 39","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/39.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Frumentum non tam illis copiosum est, quàm sunt hordeum, millium, & panicum. Magna apud hos mellis affluentia est, quo ceu vulgatiori cibo vescuntur, & quoniam quid cera valeat prorsus ignorant, eam eiiciunt ac negligut. Reperiuntur & hîc spinosae quaedam arbores, quae fructu crassiorem producunt, iis oliuis similem, qui nobis ex Hispania afferuntur: hunc illi eorum idiomate Argan appellitant. Oleum inde conficiunt quod grauioris est odoris, tamen eo cibos condire, lych noque pensili infundere solent. ¶ Huius populi cibus atque victus. I ferè semper pane vescuntur hordeaceo non fermetato, quem libum dicas citius quàm panem: coquitur autem in huiusmodi sartagine testacea, qualis est apud Italos ea quae placentas tegere solet: neque adeo multos inuenias, qui pane vescantur furnaceo. Reperitur & apud hos insipidus quidam vilisque cibus, qui eorum idiomate Elhasid dici solet, atque in hunc fere modum componitur: Farinam hordei in bul lientem aquam iniiciunt, quam assiduò quodam bacillo circunuoluunt miscentque, idque tantisper dum iam abundè coctam vident. Deinde huic pulti mensae appositae oleum quod apud illos nascitur infundunt, omnes illius familiae ipsum catinum circunstando, non cochlearibus sed ma nibus ac digitis exedunt. Veris autem atque aestatis temporibus iam dictam farinam lacte commiscent, & olei vice, butyrum inficiunt: sumiturque apud illos hic cibus non nisi inter coenandum. Nam ientaculo hyemali, panis ac mel satiffaciunt: aestiuo autem tempore lac atque butyrum pani addunt. Solent praeterea & carne elixa vesci, cui quidam coepe, quidam fabas, non nulli etiam condimentum quoddam quod apud illos Cuscusu dicitur, addere solent. Nullus inter hos est mensarum aut mapparum vsus, sed mattam quandam rotundam numi sternunt, quae & mensae & mappae vicem apud rudem hanc gen tem obtinere consueuit. ¶ Iam dictorum vestitus atque ritus. Orum maxima pars panno vestitur, qui ex lana ad straguli modum confici solet, eorum idiomate Elchise nuncupatur, lodices esse dicas, quibus Itali lectos supersternere consueuerunt. His inquam pannis sese inuoluunt, deinde non medium, sed nates laneo quodam cingulo circundant. Est & apud hos pannicellum quoddam palmorum longitudine decem, latitu dine verò duorum in vsu, quo solent caput ornare: hoc ferè ex iuglandium radicum succo tingi tur, aptaturque capiti in hunc modum, vt superior pars semper nuda remaneat. Pileum nemo gestat nisi sit senex aut vir doctus, si qui tamen reperiantur docti: estque hic pileus duplicatus atque rotundus, eius propemodum figurę, qualis est quorundam in Italia Medicorum. Rarò admodum in his regionib.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 38-2","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/38-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/38-2"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 40.1-4","label":"40.1 to 40.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/40.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}