{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 52","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/52.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Dactylorum item bona illis prouenit copia, neque aliqua illis in vsu est pecunia, pręterquam aurum suo natiuo solo euulsum. Mulieres vnius aurei panniculum in capite gerunt. Nihil illis est argenti praeterquam quod foeminae pro ornamento habent. Minima apud hos moneta ferrea est vnius ferè vnciae. Nihil fru ctuum apud hos luxuriat, praeter ficus, vuas, persica mala, atque dactylos. Non oliuas hîc inuenias, neque oleum, nisi ex quibusdam Marocci montib. sit aduectum. Olei cantarus Susae quindecim venit aureis: Cantarus autem centum & quinquaginta libris Italicis aequiualet Horum aurei, quia nullam habent monetam, eius semper sunt ponderis, vt septem cum parte tertia vnius aurei vnciam vnam pendant. Vncia illis eadem est, qualis est Italis: verùm libra octo & decem ca pit vncias, vocaturque eorum lingua Rethl, centum vero Rethi Cantarum vnum efficiunt. In deuehendis huc atque illuc mercibus, illud ferè obseruant, vt pro cameli sarcina, id est, pro. 700. libris Italicis, tres aureos adnumerent, Verno praesertim tempore: nam Aestiuo nunc quinque, nunc sex aureos pro temporis exigentia persoluunt. Hîc egregium illud corium paratur, quod vulgò Maroccenum dicunt, horum duodecim sex coronatis diuenduntur, quum totidem coria, Fessae octo veneant coronatis. Ea parte qua Atlantem spectat, multa dibzy G Goog multa habet haec regio rura, multos item vicos atque pagos: sed ea quae Meridiem respicit, omnino est incolis nuda, vicinis enim Arabibus subiacet. Huius vrbis medio egregium est visendaeque amplitudinis templum, quod illi maximum summumque appellant, ac per illius medium iamdicti fluminis partem aliquam deducunt. Incolae horridi, in testinis perpetuò bellis vexati, vix vllum vnquam viderunt pacis diem. Habet quaelibet vrbis pars suum ducem atque rectorem, qui simul totius Reipub. curam gerunt: sed nunquam nisi tribus imperant mensibus, quibus transactis, suc cedunt & alij tres. Vestitu eos ferè referunt qui Heam incolunt: nisi quòd quidam inter eos vestes, subuculam, omniaque corporis ornamenta ex tela candida conficiunt. Huius regionis canna (quae vinas duas facit) panni vilioris sesquiaureo venditur, tela quae vel ex Lusitania, ver è Germania inferiori illuc deuehitur, mediocris gracilitatis, si vlnas contineat vigintiquatuor, quatuor ad minimum aureis vendi solet. Sunt & hîc iudices ac sacerdotes complures, sed religionis tantùm curam gerunt: in rebus ciuilibus, qui plures habet amicos, huic maximè semper fauent. Si quando con tingat, vt quis ab alio quopiam interficiatur, mox interfecti cognati in eiusdem omnes mortem conspirant, qui amicum interfecit. Quòd si id perficere nequeant, reus toto septennio ciuitatis exul proclamatur, nisi malit inuitis omnibus, semperque ad arma paratus, remanere. Qui ab exilio redeunt ante tempus sibi praefixum, talis indicitur poena, qualis post suo loco describetur. Post totum. septennium ab exilio rediens, ciuitatis magnates atque proceres ad conuiuium vocat, ac sic pristinę restituitur libertati.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 51.5-6","label":"51.5 to 51.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/51.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/51.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/53"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}