{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 55","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/55.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Arguessem arx est in ipso Atlantis iugo Iloco munitissimo exstructa, eamque Oceani plagam respicit, quae Susae flumini initium praebet: agrum habet felicissimum atque vberrimum. Hunc Lusitani locum abhinc annis viginti occupauerunt, quae res ilico Heae atque Susae incolas ad arma vocauit, vt arcem vi captam, vi quoque reciperent. Innumero igitur exercitu tam exterorum quam incolarum collecto, ducem sibi elegerunt Seriphum quendam, hominem ex Mahumetis familia oriundum: ac arcem obsidione circundederunt. Verùm res infausto Marte tentata est, nam qui obsidium tenuerant, vbi viderent se nihil proficere, multa suorum strage, relicta arce in patriam redierunt. Nisi quòd nonnulli apud Seriphum remanserunt, eo animo vt bellum in Christianos ad extremum vsque vitae diem continuarent. Qui Susae habitabant, cùm non essent vsqueadeo bellandi auidi, Seripho pecunias enumerarunt quibus quingentos aleret equites. Qui post quam innumeros sibi nummis adiunxisset milites, omnibusque illius regionis incolis innotuisset, ipse sibi id ditionis vsurpauit. Illud mihi certissimùm constat, Seriphum eo tempore quo me ab illius aula subduxi, equites habuisse plus 3000. Peditum verò atque pecuniarum tantam vini, vt non facilè quis enumerare queat. ¶ Tedsi Susae oppidum. Edsi magnum admodum est oppidum ab Africanis ante aliquot saecula loco amoenissimo atque fertilissimo exstructum, familias habet aliquantò plures qui quatuor millia: distat à Tarodanto Orientem versus, miliaribus triginta, à mari Oceano sexaginta, ab Atlante verò viginti. Magna hic prouenit frugum, saccari, atque glasti syluestris copia.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/53"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/56"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}