{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 6.1-4","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 6.1-4","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Alij, Africanos à quibusdam Asiae incolis descendisse ferunt, vnde bello à quibusdam illis moto, in Graeciam aufugisse scribut, quae tum temporis nullos adhuc habebat incolas. Verùm insequentibus hostibus, coacti sunt mare Peloponesiacum traiicere, atque vbi iam in Africam appulissent, illic sedem fixêre: hostes verò in Graecia remanserunt. Quae omnia de eorum duntaxat qui subfusci sunt coloris, hoc est de Numidarum & Barbarorum origine intelligi debent. Nam Nigritae omnes ab origine Chusi dependent, qui patrem habuit Chamum filium Noę. Attamen qualecunque habeant subfusci & Nigritae inter se discrimen, certum est idem omnes habuisse principium. Nam hi ex Palaestinis, Palaestini autem ex Mefraimo Chusi filio: illi verò ex Sabeis suum traxisse ortum volunt, Saba autem ex Rama Chusi filio progenitum compertum habetur. Sunt & aliae circa hęc opiniones multae, quae quoniam non vsque adeò necessariae videbantur, consultò omisimus. Subfuscorum in plures populos diuisio. VI subfusci sunt coloris in quinque populos partiti sunt, Sanhagios, Musmudas, Zenetos, Haoaros, & Gumeros. Musmudę occidentalem Athlantis partem occupant, ab Heha ad flumen vsque Serui. Inhabitant & eam montis partem, quae Meridiem respicit, atque totam inte niorem illius regionis planiciem. Hi sub se quatuor habent prouincias, Heham, Susam, Guzulam, & Ma rocci regnum. Gumeri in montibus Mauritaniae habitant, in ea parte quae mari Mediterraneo opposita est, totumque fluuium occupant qui illis Rifa appellatur. Habet hic fluuius suum ex freto Herculeo principium, atque Orientem versus fluit ad regnum vsque Telensin, quod à Latinis Caesarea nuncupatur. Hi duo populi habent seorsim suas mansiones, reliqui promiscue per totam dispersi sunt Africam: iis tamen dinoscuntur indiciis quibus extranei, atque semper inter se belligerantur, praesertim illi qui Numidiam incolunt. Hi, inquari, sunt populi illi (vt à multis proditum est) qui non aliam habebant mansionem, quàm tentoria & rura: dicuntque eos ante aliquot saecula inter se acriter pugnasse, victosque ad oppida missos, victores autem sibi rura camposque seruasse, atque illic suas mansiones exstruxisse.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 5","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 6.5-8","label":"6.5 to 6.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/6.5"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}