{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 66.5-8","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 66.5-8","ref":"66.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.5.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Quibus ego me illius regionis mores nunquam neque sciuisse neque audiuisse, respondi. Mox se nobilis quidam magnique nominis vir obtulit, qui apud eos id esse moris affirmauit, vt nullum a se exterum discedere patiantur, quiri prius omnes incolarum lites & audierit & optimè diffinierit. vix ille hęc dixerat, cùm mihi equum ademptum vidi: quare per nouem dies totidemque noctes, illius regionis penuriam, ne dicam miseriam, mihi ferendum fuit. Accessit hoc & meae molestiae, quòd in tanta tamque varia negociorum turba, nullus fuit qui vel verbum scribere, aut adnotare nouerat: quare mihi & iudicis & scribę fuit obeundum munus. Vbi iam octauus dies nobis fuit transactus, egregium omnes imposterum, munus polliciti sunt. Ea nox totus visus est mihi annus: sperabam me postridie ingentem aureorum summam à montanis recepturum. Postquam iam dies sequens illucescere coepisset, sub quadam tem pli porticum me constituunt: hîc finita quadam de more oratiuncula, quilibet suum munus summa cum reuerentia attulit. Hic gallum dono adferebat, ille nuces aut coepas, nonnulli & allij manipulum offerebant. Qui nobiliores videri cupiebant, hircum adducebant: atqui cùm nullas habeat hic mons pecunias, nemo fuit qui pro muneribus vel obulum numerare posset: quare haec omnia meo hospiti pro egregio reliqui hospitio. Haec insignis illa fuit tantorum laborum remuneratio: quibus omnibus peractis, quinquaginta mihi inde proficiscenti adiungunt milites, qui viam alioqui periculosam, securam reddiderunt, loatque à latronum insidiis tutam. q Mons Seusaua. Vmit hic mons à Semede initium, producitque de se riuulum, qui à monte ceu à progenitore sibi nomen accepisse creditur. Nunquam huic niues deesse quisquam vidit. Incolae beluino prorsus viuunt more: perpetuum illis cum vicinis geritur bellum: qua in re neque ladiis, neque hastis, neque aliis omnino instrumentis, praeterquam funda vtuntur, qua lapides, mirum in modum emittere solent. Horum victus hordeum & mel, quibus insuper carnes addunt caprinas. Innumeri in hoc monte reperiuntur ludaei, qui artem exercent fabrilem, conficiunt & hi sapam, falces, & calces equinos. Multi item hîc inueniuntur: cementarij.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 66.1-4","label":"66.1 to 66.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.1"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/67"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}