{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 67","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/67.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Non ex alia materia, quàm ex crudo lapide atque creta muri apud hos construi solent, quibus tandem culmen ex palea addi consueuit: neque aliud habent calcis ant laterum genus. Ex huiusmodi materia aedificatae sunt domus omnes, quas iam dicti montes habent. Magna hîc doctissimorum & legisperitorum copia, quorum semper vtuntur consilio. Inter hos nonnullos repperi, qui mihi in studiis literariis Fossę commiltonos aliquando fuerant: quique propter veterem illam inter nos amicitiam, magnificè me exceperunt: & quò tutior essem à latronum iniuria, bonam itineris partem comitati sunt. XIII. ¶ Secsiua mons. J. Ihil ferè in hoc monte altissimo atque frigidissimo, praeter syluas niuesque perpetuas reperiri potest. Incolae pileos can didos gestare solent: estque maxima illis fontium copia. Ab hoc scaturiginem habet fluuius illem, qui Assinual à nobis antea dictus est. Altissima hîc passim inueniuntur antra, quibus illi per totos tres menses, Nouembrem, Decembrem, & lanuarium pecus introcludere solent, pabulumque quantum sufficere putant, foenum, ac frondes quarundam arborum apponunt. Victus illis ex proximis aduehitur montibus, cùm nihil frugum id solum gignat: nisi fortè Veris & Aestatis temporibus, factis, casei recentis, & butyri bonam habeant affluentiam. Senectus illis in annum nonagesimum, aut etiam centesimum, nonnunquam vegetissima atque robustissima agitur. Pecus ad extremum vsque vitae dienucogunt, neque vnquam aut rarò exteros vident. Nullos omnino calcęos, praeter soleas quasdam, quò pedis planta tueatur, gerunt: tum & cruribus pannum quendam seu fasciam erurulem addunt, vt à niuis iniuria aliquanto sint tutiores. 6 Temnella. Ltissimus simul & frigidissimus hic mons, incolas vnilique permultos habet: huius vertex oppidum habet, quod à monte no men accepit. crurum item maxima hîc copia: egregium quoque atque amplissimum templum vrsitur. Rinulum habent amoenissimum atque limpidissimum. Est illud oppidum Elmandi contionatoris quondam disertissimi, nec non & huius discipuli Abdul Mumen monumentis nobile. Incolae etsi ab omnibus pro haereticis habeantur, nulla tamen eruditio; quam sibi non arrogare audeant: idque eò fortasse, quòd Elmalidi scripta (qui tantem & haereticorum dux fuit) ad vnguem teneant: adeò vt si quem ad se exterum venisse sciant, mox hunc ad literarium certamen prouo cent. Pannosi admodum incedunt, idque eam ob causam, quòd nullos apud se habeant vestiarios. Respublica beluino illis regitur modo, quanquam sacerdotem habent, qui hanc restituere suo consilio maximè studet. Horum victus panis hordeaceus & oleum oliuarum: magna item illis nucum atque pinorum copia est. 6 Mons Gedmena. Edmeua à monte Semmeda ad Occidentale latus principium habet, protrahiturque Orientem versus per miliaria ferè viginti & quinque, adeò vt regioni Mizmigi contiguus sit. Incolae omnes rustici, miseri, inedia vexati, Arabib. subditi, eò quòd iis campis vicini sint, qui ex Meridie monti Tenmeliae opponitur. In huius dorso innumerae proueniunt oliuae, ager hordeo fertilissimus, spaciosa in montis iugo nemora, fonten item producunt quamplurimos. ¶ Hanteta mons. Vsquam me, quòd sciam, excelsiorem vidisse puto montem, quàm eum qui Haureta illis appellari consueuit.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 66.5-8","label":"66.5 to 66.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/66.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 68","label":"68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/68"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}