{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 71","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/71.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Postquam iam quisque probè armis instructus esset, ea ipsa hbra templum adeunt, qua rex vix intrauerat cum suis, ac se concionatori quam proxime iunxerat. Templum auditoribus plenum, rex circu se suam habebat custodiam, quae quoniam sciebant hos iuuenes principi admodum notos atque familiares, noluerunt accessum illis impedire, nihil enim mali suspicabantur. Iuuenum igitur alter quasi salutaturus regem, à fronte sese obtulit: Hali verò, à tergo se ingerit, ac pugione transfodit: alter eodem momento gladio quoque regem transfixit, adeò miser ille animam cum multo sanguine exspirauit. Regij milites coniuratos apprehendere conati sunt, sed ab aliis viribus superati, tum etiam eam esse populi coniurationem suspicati, fuga salutem sibi quaefierunt. Id quoque & alij omnes sequuti, ita vt soli remanserunt, qui huius coniurationis fuerant autores. Hi etiam mox in publicum prodierunt, ac populo multis verbis persuaserunt, eam ob causam regem interfectum, quòd & sibi, & vniuerso populo exitium fuerat machinatus. Ciues plus satis creduli, hos duos in regnum admiserunt: verùm non diu inter illos de regni imperio conuenire potuit, quin mox variè huc atque illuc, nunc ab hoc, nunc ab illo coacta fuit illorum Respub. Quare mercatores Lusitani, quorum maxima semper in ea ciuitate erat copia, suo regi rescripserunt vt exercitum mox ad eam vrbem mitteret: nam illi fore sperabant, vt facillimè minimoque negocio eam in suam redigeret deditionem. Rex verò nihil hoc nuncio commotus, nullas omnino colligere copias voluit, quàm prius à mercatoribus audiuisset, interfecto ciuitatis rege, multa esse inter coniuratos dissidia. Tum etiam quòd huiusmodi pactum cum quodam alterius partis duce inierant, vt nihil ferè in deuincendo oppido laboris insumendum esset. Illis enim arx quaedam munitissima in ipso maris littore erat exstructa, qua in tuto illorum seruarentur mercimonia. Persuaserant nanque Lusitani, quòd dum magnus ille tumultus propter regem interfectum irrepserat inter ciues, non procul abfuerat, quin & vita & bonis omnibus destituerentur. In nanc arcem bombardas, ac omnium generum bellica instrumenta intra olei vasa atque mercibus obuoluta deuelii cu rauerunt: ciues autem rerum ignari, nihil praeter debitum pro mercibus tributum exegerunt. Postquam iam abundè sibi de machinis bellicis atque armis prouisum viderunt Lusitani, omnibus modis ansam cum ciuibus pugnandi quaerere coeperunt. Tandem eò res rediit, Seruus quidam Lusitanus cùm carnes emeret, lanionem ad tantam concitauit iram, vt post multas lites, Lusitanus pugno laesus, lanionem gladio transfoderit, eumque humo strauit; ac mox arcem petuit quam mercatores occupare sciebat. Mox populus ad arma confugit: arcem eo omnes animo adeunt, ut hanc euertant, omnesque quotquot erant iugulent. At quae tum erant paratae bombardae atque palistae, in ciues mirum in modum saeuire coepe runt: quę res multum terroris attulisse, nemo est qui dubitet.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 70","label":"LIBER. SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/70"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 72","label":"LIBER. SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/72"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}