{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 75","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/75.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Spatiosum est atque amplissimum, habitatorib. copiosissimum, familias numerat circiter quinquies mille. Hanc perpetuò Lusitani mercatores inhabitant. Incolas nabet ciuiles, habituque admodum ornatos. Populus in duas diuisus est partes, & tamen perpetua illis pax est. Frugum atque leguminum maxima illis prouenit copia, etsi nihil quicqui horti praeter ficus producant Piscium his tanta est affluentia, vt inde singulis annis aureorum aliquando sexies mille, nonnunquam & septies mille prouentus redeat. Piscandi autem tempus ab Octo bri mense, ad finem vsque Aprilis est. Solent pisces in sartagine cum aliqua olei portione frigere, atque inde tantum pinguedinis colligunt, vt non facile quis credere possit: hanc lychno pensili infunuunt, non enim aliud habent huic rei aptum oleum. Huc semel in anno confluunt Lusitani, ac tantam piscium copiam inde auehunt, vt illi iam dictam enumerent aureorum summam. Hinc factum est, quòd Portugalliae Rex, spe praedae allectus, non nemel ad eos classes miserit exstructissimas: quarum prior, propter ducis imperitiam, in ipso gur gite disiecta, ac propemodum omni ex parte submersa versa fuit. Posthaec rex ducentarum nauium lassem expeditiss. misit, qua conspecta tantum ntulit ciuibus terrorem, vt omnes in fugam sint edacti, tanta cum portas ingredientium strepitu atque turba, vt in ea ciuium plusquam octuaginta fuerint interfecti.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 74.5-6","label":"74.5 to 74.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/74.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/74.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 73-2","label":"AFRICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/73-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/73-2"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}