{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 88.1-5","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 88.1-5","ref":"88.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/88.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/88.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Fictae igitur sunt tanquam à Rege missae literae, quas dux postridie quadraginta duobus illis (tot enim erant captiui) flebili voce ostendit. Sinistrum de vobis nuncium (inquit) ad Regem peruenit, amici mei, vos nescio quid conspirationis in animo habuisse: quapropter his literis qui arctissimè iniungit, vt vobis omnib. ense caput auferam: id autem etsi animo maximè inuito, tamen principi mos gerendus est mihi, nisi meipsum quoque perditu iri malim. Quibus intellectis coeperunt miseri multis lachrymis ducis implorare misericordiam. Ille etiam lachrymas simulans: Quandoquidem, inquit, nihil iam melius occurrit, quod eligamus, ego vos cum aliquo equitum numero ad Regem mittam, cuius fortassis aliquo modo iram mitigare poteritis. Hîc captiui illi multò qui antea tristiores effecti, se dijs atque ducis benignitati commendare, multoque cum luctu illius implorare clementiam coeperunt. Continuò interuenit alius quidam, qui vt aliquam inter se auri summam inuenirent, hor tatus est, quae fortè Regis animum flecteret: ducemque captiuorum nomine orare videbatur, vt & ille apud Regem literis quantum posset efficere vellet. Idem omnes vna voce captiui agebant, ad Regem se bonam auri vim missuros, nec non & ducem amplissimis donis salutaturos pollicebantur. Hîc ille, quasi conditio non vsqueadeò placuisset, tandem quantum auri ad Regem mittere statuissent, rogat: hic aureos. 1000. ille. 500. alius verò. 800. numeraturum promittit. At quasi hoc parum fuisset, finxit dux nolle se Regi tantillum renunciare: sed praestabit, inquit, vos ipsos Regem adire, futurum forsitan vt melius quàm speratis cum illo agatis. Illi autem metuentes ne si Regem adirent, malè secum ageretur, multò quam antea feruentius instare atque rogare, vt ipse quan tum posset, illorum consuleret saluti. Quare dux tandem tanquam precibus victus, in hunc illos alloquitur modum: Vos hîc quadraginta duo nobiles atque ditissimi, si mihi singuli duo aureorum millia pollicemini, vestro omnium nomine id Regi indicabo, speroque me hoc pacto persuasurum: quòd si ea conditio non arriserit, ego vos ilico in Regis aulam relegabo. Conditionem omnes accipiunt, ea tame lege, vt quisque pro facultatum ratione numeraret, atque vt numerandi tempus in quindecim produceretur dies.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 87.5-8","label":"87.5 to 87.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/87.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/87.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 88.6-7","label":"88.6 to 88.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/88.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/88.6"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}