{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 92","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/92.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Quod vbi montani ani maduertur, collecto copiosissimo exercitu, se in quodam montis loco condunt, quà mox transituros hostes sciebant. Postquam verò vidissent equos omnes montem ascendisse, subitò ex insidiis irrumpentes se in hostes conijciunt. Bellum non admodum prolixum fuit, verùm plusquam satis cruentum: ducis nanque exercitus montanorum vim ferre non potuit, neque ascendere, neque descendere dabatur: quare cum hoste cominus ad extremum vitae spiritum dimicandum erat. Multi vnà cum equis à rupibus disiecti, animam cadendo exspirauerunt: reliqui aut capti, aut interfecti sunt, adeò vt quenquam vix saluum inde aufugisse crediderim. Captiui autem omnium miserrimi fuerunt: nam cum viri captiuos interficere nollent, eos vxoribus dilaniandos dederunt, quae miseros non aliter ac si beluae fuissent, crudelissimo affecerunt mortis supplicio. Ab eo tem pore nullum omnino habuerunt cum Tedletanis commercium, neque etiam illorum opera ma gnoperè egere videntur: magnam enim habet ille locus hordei, pecudum, atque fontium copiam: nisi quod fortasse ab omni mercatura excludantur. ¶ Magranus mons. Liquantò vltra iamdictum montem situs est Magranus, qui ex Meridie Farclam regionem deserto confinem respicit: ex Occidente initium ferè sumit à Seggeme, in Oriente verò ad radices Dedetis finem habet. Perpetuis cooperitur niuibus, incolae pecudib.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 91","label":"91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/91"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 93","label":"93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/93"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}