{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 95","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/95.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Maxima illis capradibzy G Goog eamprarum atque asinorum copia: antra autem in quibus pecudes seruare solent, nitro mirum in modum sunt referta: adeò vt non dubitem si hic mons Ita liae vicinus esset, quin singulis annis inde plus quam 25000. aureorum prouentus colligeretur. Verùm tanta est illorum cùm ignauia tum inscitia, vt ad quid nitrum conducat prorsus ignorent. Tantam illi in vestibus praeseferunt ignauiam, vt plusquam dimidia corporis pars nuda remaneat. Mansiones habent admodum deformes, multoque caprarum numero foetidas. Toto hoc monte neque castellum, neque oppidum inuenias muris cinctum: si quando domunculam exstruere velint, lapides tantum lapidibus sine aliqua calce super imponunt, tectum autem ex rudere conficiunt, quod & in quibusdam locis Sisae atque Fabriani videre licet: reliqui vt iam diximus, antra inhabitant, neque vnquam me maiorem vidisse pulicum copiam memini, quàm apud hos. Sunt prae terea & proditores, furtis, rapinis nec non & rixis addictissimi, ita vt vel minimo commoti verbulo, non rixentur modò, verùm & se mutuo interficiant. Neque Iudicem, neque sacerdotem, neque alicuius probitatis rectorem habent. Nullus hic mercator reperiri potest: nam cùm incolae perpe tuum agant ocium, nec operae quicquam inter illos sit, nihil mercatoribus est negotij. Quòd si quis merces per illorum regionem deuehere stu duerit, nisi ab illorum duce fide publica sit munitus, ei periculum est, ne bonis omnibus spolietur. Si verò merces illorum non videantur conuenire necessitatib. harum partem quartam pro tributo sibi exigunt. Horum mulieres sordidissimae, multoque quàm viri pannosiores. Illarum conditionem asinorum posthabendam dixeris, adeò perpetuis sunt laboribus impeditae: atque vt semel dicam, nullus fuit in tota Africa locus qui magis me taedio affecit: tamen illac mihi iter necessariò fuit, dum cuiusdam iussu Marocco Segelmessam proficiscerer, anno. 918. Ioannis Leonis Africani descriptionum Africae rerumque in ea memorabilium","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 94","label":"94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/94"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 96","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/96"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}