{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Epistolis Deperditis 8.2","citation":"Leo the Great, De Epistolis Deperditis 8.2","ref":"8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/8.2.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"De Epistolis Deperditis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"(c) Mox sanctus Abundius, Asterius episcopi, Basilius et Senator presbyteri dixerunt: Omnipotenti Deo gratias: quoniam reverendorum episcoporum, presbyterorum, archimandritarum, diaconorum, ac totius cleri professiones cognovimus, fidem rectam et a Patribus traditam profiteri, sicut eorumdem subscriptio gestis præsentibus inserta declarat.Ideo nos, quoque, quia omnes hoc exigere et exspectare comperimus, secundum assertionem venerabilis viri Eusebii episcopi Dorylæi et sententiam sanctæ memeriæ Flaviani episcopi, vel assensum papæ Leonis, qui ad insinuandam cuntis fidem catholicam nos Roma misit, anathema dicimus Eutycheti, vel omnibus qui ejus perfidiam sequuntur, et dicunt in Christo ante incarnationem duas fuisse naturas, post incarnationem unam tantum naturam: cum catholica fides et ante incarnationem unam tantum Verbi fuisse, et post incarnationem duas, id est, Verbi et perfecti hominis fateatur in una persona, inconfusa proprietate sui, manere naturas. Nestorio etiam, qui vesanum (ut legilur) dudum dogma dispersit, dicendo Dominum Jesum Christum ex Maria Virgine hominem tantum, non etiam Deum natum sed et sectatoribus ejus in hujusmodi perversitate durantibus anathema dicimus. Propter quod convenit, ad confirmationem subscriptonis, sanctam, quæ præsens est, fraternitatem iisdem, vel omnibus, qui eorum doctrinam sequuntur, anathema similiter dicere.","prev":{"citation":"De Epistolis Deperditis 8.1","label":"Tum S. Leonis ad alios, tum aliorum ad S. Leonem, ac de aliis monumentis ad epi…, Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/8.1"},"next":{"citation":"De Epistolis Deperditis 9.1-4","label":"9.1 to 9.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/de-epistolis-deperditis/9.1"},"credit":{"text":"Leo the Great, De Epistolis Deperditis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp895/tmp895/tmp895.tmp895.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}