{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-104-12","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-104-12","ref":"1-104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-104.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Ait igitur sancta et magna synodus, ipsum, qui est ex Deo Patre natus naturaliter, Filium unigenitum, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omniafecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia dij, et ascendisse rursus in cœlos. Haee nos sequi verba debemus; his nos coavenit obtemperare dogmatibus: considerantes quid sit incarnatum esse, et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus quod Dei natura conversa, vel immutata, facta sit caro; nec quod in totum hominem, qui est ex anima et corpore, trans-. formata sit; sed illud magis, quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit Verbum substantialiter,(a)etincomprehensibiliter et ineffabiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntatc, sed nec assumptione sola personæ, sed quod diversae quidem naturæ in unum convenerint, unus tamen ex ambubus Christus et Filius non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem, sed quia simul nobis efl'ecerunt unum Dominum, et Christum, etFilium,id est; Divinitas et humanitas, per arcanam illam ineffabilemque (b) copulationem ad unitatem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus. Non quiadivina ipsius natura de sacra Virgine sum- psit exordium, nec quod propter seipsam opus habuitsecundo nasci post illam nativitatem, quam habebat ex Putre (est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui anteomniasaeculaestconsempiternus patri, secundae generationis eguerit, ut esse incipcret), sed quia propter nos et propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam, et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter. Neque enim (c) prius natus est homo communis de sancta Virgine, et tunc demum habitavitineo Verbum; sed in ipsa vulva uteroque virginali, se cum carne conjunxit, et sustinuit generationem carnalem, carnia suae nativitatem, faciens suam.","prev":{"citation":"Epistolae 531","label":"Item cuju: supra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/531","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/531"},"next":{"citation":"Epistolae 13-3-28","label":"13 to 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/13-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/13-3"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}