{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-22-16","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-22-16","ref":"1-22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-22.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Pietate et recta verbi veritatis distributione nihil pretiosius sacerdotibus, sicut nosti,Deo dilectissime. Omnis enim nostra spes et salus, ac promissorum bonorum retributio hinc pendent, Propterea igitur cuncta nobis facienda sunt, omnisque labor suscipiendus pro vera fide iisque quæ a sanctis fatribus exposita sunt atque dogmatum loco tradita; quo per omnia et in omnigenis rerum circumstantiis integra haec et inviolata conserventur atque custodiantur. Necessarium itaque fuit nunc etiam nos, videntes Jaedi orthodoxam fidem, ac renovari Apollinaris et Valentini haeresim ab Eutyche impio monacoo, non despicere, sed palam errorem detegere ad cautelam populorum. Iste enim, iste Eutyches absconditum in se pravae opinionis morbum retinens, noetram infestando mansuetudinem, inverecunde ac. impudenter ad multos propriam impietatem deferre ausus est; dicens ante incarnationem quidem Salvatoris nostri Jesu Christi duas naturas esse, divinitatis et humanitatis; post unionem vero unam exstitisse naturam: ignarus quid loquatur ac de quibus affirmet. Neque enim unio duarum naturarum quæ in Christo convencrunt, quemadmodum et vestra novit pietas, proprietates earum in unione confundit; sed manent etiam in unione integrae duarum naturarum proprietates. Adjecit autem et aliam impietatem, aiens, quod ex Maria ortum est corpus Domini, non esse nostrae substantiae, neque humanae materiae; sed humanum quidem illud appellat, non tamen consubstantiale nobis, nec ei que illum peperitsecundum carnem. Atque haec cum acta Ephesi a sancta et oecumenica synodo, in epistola scripta ad impium et depositum Nestorium, sic ad verbum habeant: Quod diversae quidem, quæ ad unitatem veram convenerunt natura; unus autem ex ambabus Christus et Filius. Non quasi naturarum discrimen sublatum fuerit per unionem, sed potius quia nobis perfecerunt unum Dominum Jesum Christum eædem naturae divinitatis et humanitatis, per ineffabilem et incomprehensibilem ad unitatem concursum. Et hoc non latet sanctitatem tuam, cum omnino legerit quæ Ephesi confecta sunt gesta.","prev":{"citation":"Epistolae 2-19","label":"(c) Dilectissimo filio et monito honorabili EuTYCHI presbytero PETRUS episcopus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-19"},"next":{"citation":"Epistolae 17-27","label":"17 to 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/17"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}