{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-31","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-31","ref":"1-31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-31.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"CAP. I. — Olim et ab initio in conoiHis celebratis tantam nos percepimus a(d) beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut auctoritatem habeamus ad veritatem pro nostra pace defendendam: quatenus nulli liceat sic eam munitam in aliquo commovere, dum repente laesio removetur. Igitur quia concilium episcoporum quod propter Flavianum in Epbesina civitate fieri praecepistis,et ipsi fidei probaturobesse, I omnes Ecclesias yulnerare; (c)Et haec I nocomperta sunt non incerto nuntio, sed ab ipsis (a) revarendissimis episcopis qui anobis missi sunt, et fidelissimo rerum quae gestæ sunt narratore Hilaro diacono nostro. Haec autem ideo culpa processit, eo quod non pura conscientia et recto judicio secundum consuetudinem hi qui collecti sunt de fide et (b) errantibus protulerunt. In ipso autem judicio non omnes qui convenerantinterfuisse cognovimus.Nam alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui pro (c)supradicti sacerdotis arbitrio impiis subscriptionibus captivas manus (d) dederent, et nociturum statui suo scirent, nisi imperata fecissent, talemque ab ipso prolatam esse sententiam, ut in omnes per eam sæviretur Ecclesias. Quod nostri ab apostolica sede directi, adeo impium et catholicae fidei contrarium videntes, nobis significare noscuntur.","prev":{"citation":"Epistolae 12-2-17","label":"12 to 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/12-2"},"next":{"citation":"Epistolae 2-27","label":"Gloriosissimo et clementissimo THEODOSIO Augusto LEO episcopus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-27"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}