{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-32","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-32","ref":"1-32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-32.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Cap. I. — Litteris clementiae vestrae, quas dudum ad beati Petri apostoli sedem pro catholicæ fidei amore misistis, tantam fiduciam sumpsimus defendendae per vos veritatis et pacis, ut in causa tam simplici, tamque munita nihil putaremus posse existere,quod noceret; praesertim cum ad episcopale concilium, quod haberi apud Ephesum præcepistis, tam (b) instructi sint missi, ut si scripta quae vel ad sanctam synodum, vel ad Flavianum episcopum detulerunt, episcoporum publicari auribus Alexandrinus permisissetantistes ita manifestatione purissimae fidei,quam divinitus inspiratam et accepimus, at tenemus, omnium(c) concertationum strepitus quievisset, ut neo imperitia ultra desiperet, nec occasionem nocendi aemulatio reperiret. Sed dum privatæ causae religionis exercentur obtentu, commissum estimpietate paucorum,quod universamEcclesiam vulneraret Comperimus enim, non incerto nuntio, sed fidelissimo rerum, quæ gestæ sunt,(d)narratora Hilaro diacono nostro, qui vix, ne subscribere per vim ooneretur, effugit, conveniase ad synodum plurimos sacerdotes, quorum utique frequentia (e) consultationi et judicio profuisset, si is qui sibi locum principem vindicabat, sacerdotalem moderationem custodire voluisset; ut, sicut moris est, omnium sententiis ex. libertate prolatis, id tranquillo et aequo constitueretur examine, quod et fidei congrueret, et errantibus subveniret. In ipso autem judicio non omnes qui convenerant, interfuisse cognovimus. Nam alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui (f) pro supradictiSl sacerdotis arbitrio,impiis subscriptionibus. captivas manus dederent, (g)et nociturum statui suo, scirent, nisi imperata fecissent; talemque ab ipso prolatam esse sententiam,utdum homo unus impetitur,in. omnem Ecclesiam (a)saeviretur.Quod nostri ab apostolica sede directi adeo impium et catholicae fidei contrarium esse viderunt,utad consentiendum nulla potuerint oppressione compelli jconstanterque in eadem!ynodo,ut decuit,fuerint potestati,nequaquam id quod constituebatur sedem apostolicam recepturam: quoniam revera omne Christianæ fidei sacramentum,quod absit a temporibus vestrae pietatis,( b)exscinditur, nisi hoc scelestissimum facinus, quod cuncta sacrilegia excedit, aboleatur.","prev":{"citation":"Epistolae 3-17","label":"Gloriosissimo et clementissimo THEODOSIO Augusto LEO episcopus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-17"},"next":{"citation":"Epistolae 2-28","label":"Leo episcopus, et sancta SYNODUS, quæ in urbe Rome convenit, THEODOSIO (a) Augu…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-28"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}