{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-33","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-33","ref":"1-33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-33.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"CAP. I. — Si epistolae (b) quae in fidei causa per nostros clericos directæ sunt ad vestram pietatem pervenissent, certum est remedium vos his rebus quæ contra fidem factae sunt, aspirante vobis Domino, praestare potuisse. Quando enim sacerdotibus, quando Christianm religioni aut (c) fidei defuratis? Sed cum ad mansuetudinem vestram adeo non potuerit pervenire qui missi sunt ut ad nos vix unus (d) eorum HILARUS diaconus noster fugiens sit reversus, iteranda scripta credidimus.Et ut validiorea preces nostræ esse mereantur, ipsorum scriptorum quæ ad clementiam vestram non pervenerunt, (e)exemplasubjecimus;amplioribus vos obtestationibus obsecrantes,ut quanto acerbiora facta sunt quibus (f) pro fide regia vos convenit contraire, tanto majore gloria curam ejus in qua excelliUs religionis babeatis; ne catholicae fidei integritas ulta humanarum concertationum occasione violetur. Quae enim, congregataapud Ephesum synodo, (g) sopiendaetsananda pacis remedio credebantur, haec non solum in majora pacis dispendia, sed, quod nimis dolendum est, etiam in ipsius fidei qua Christiani sumus excidia processerunt.","prev":{"citation":"Epistolae 3-18","label":"Leo episcopus, et sancta SYNODUS, quæ in urbe Rome convenit, THEODOSIO (a) Augu…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-18"},"next":{"citation":"Epistolae 2-29","label":"(a) LEO episcopus, et sancta SYNODUS, que iD urbe Roma convenit PULCHERIÆ Augus…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-29"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}