{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-64","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-64","ref":"1-64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-64.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"CAP. I. — Manifestato, sicut optavimus, per gratiam Dei lumine (f) evangelicae veritatis, et ab universati Ecclesia perniciosissimi erroris nocte depulsa, ineffabiliter gaudemus \" in Domino quod cre_ ditaj nobis dispengationis labor ad desideratum pervenit effectum, sicut etiam epistolae tuae textus eloquitur; ut, secundum apostolicam doctrinam, idipsum dicamus omnis, et non sint in nobis schismata: simus autem perfecti iia eodem sensu et in eadem (g) scientia (I Cor. i. 10). In cujus operis dcvotione gratulamur dilectionem tuam esse consortem: ut et corrigendis tua prodesset industria, et (h) ab omni te deviantium participatione purgares. Decessore enim tuo beatae memorite Flaviano, propter defensionem catholicæ veritatis ejecto, nod immerito credebatur quod ordinatores tui, contra sanctorum canonum constituta, viderentur dui similem consecrasse. Sed afl'uit misericordia Dei, in hoc (i) te dirigens atque confirmans, ut malis principiis bene utereris; et non te judicio hominum, sed Dei provectum benignitate monstrarea: qnod vere ita accipiendum est, si hanc divini muneris gratiam aliaoffensione non perdas.U) Virum enim catholicum, et praecipue Domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet cupiditate (£)corrumpi. Dicente quippe Scriptura sancta: Post concupiscentias tuas(l) non eas, et a voluntate tua vetare (Eccli. XVIII, 30): multis mundi hujus illecebris, multis vanitatib us resistendum est, ut verae continentiae obtineatur integritas: cujus prima est labes superbia, initium transgressionis, et origo peccati. Quoniam MENS potentiae avida nec abstinere novit vetitis, nec gaudere concessis; dum inordinato pravoque '1 progressu, impunitarum transgressionum angentur excessus, et crebrescunt culpae, quae toleratæ sunt studio fidei reparandae et amore concordiae.","prev":{"citation":"Epistolae 4-24","label":"LEO episcopus PULCHERIÆ Augusta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-24"},"next":{"citation":"Epistolae 2-59","label":"'(e) LEO episcopus ANATOLIO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-59"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}