{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-68","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-68","ref":"1-68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-68.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"CAP. I. — Omnem quidem fraternitatom vestram nosse non ambigo, (/) definitionem sanctae synodi, quae ob confirmationem fidei in Chalcedonensi civitate celebrata est, toto corde me fuisse complexum: quia nulla sinebat ratio ut qui unitatem catholicæ fidei dolebam ab haereticis fuisse turbatam, non exultanter in integrum rediisse gauderem. Hoc autem non solum ex ipso beatissimae consensionis (m) effectu, sed etiam ex epistolis meis, quas post referimus. ditum meorum ad Constantinopolitanæ urbis antistitem dedi, potuissetis agnoscere, si vobis responsionem sedis apostolicae manifestarevoluisset (a).(b) Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur atrum quae in synodo Chalcedonensi per unanimitatemvestram de fide statua sunt (c) approbem, hæc ad omnes fratres et coepiscopos nostros, qui praedicto concilio interfuerunt, scripta direxi, quæ gloriosissimus et clementissimus princeps,sicut (d) poposci, in notitiam vestram mittere pro catholicae fidei amoredignabitur: ut et fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant me non solum per fratres, qui (e) vicem meam exsecuti sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalinm, propriam vobiscum (f) unisse sententiam: in sola videlicet causa fidei, quod sepe dicendum est, propter quam, generale concilium, et ea prae cepto (gf)Christianorum principum, et ex consensu apostolicae sedis placuit congregari;(h) ut damnatis haereticis, qui corrigi noluissent, nulla penitus resideret de vera Domini nostri Jesu Christi incarnatione dubitatio. Unde si quis (t) umquam ausus fuerit vel Nestorii tueri perfidiam, vel Eutychis ac Dioscori impium dogma defendere, a catholicorum communione resecetur; nec habeat ejus corporis participationem, cujus abnegat veritatem, 0) fratres charissimi.","prev":{"citation":"Epistolae 2-62","label":"LEO episcopus PULCHERLE Augustae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-62"},"next":{"citation":"Epistolae 2-63","label":"(k) LEO episcopus, sanctae SYNODO apud Chalcedonem habitae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-63"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}