{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-8","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-8","ref":"1-8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-8.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"LEO episcopus DioscoRo episcopo Alexandrino salutem. Quantum dilectioni ture Dominicæ charitatis(q)impendamus affectum,ex hoc potcris approbare, quod tua firmius fundare desideramus initia,ne quid charitati tuae ad perfectionem dees5e videatur, cum tibi spiritalis gratie merita,(r)utprobavimus,suffragentur. Paterna igitur et fraterna collatio debet sanctitati tuae esse gratissima,et a te talitersuscipi, quemadmodum a nobis eam intelligis proficisci. Unum enim nos sentire oportet et agere, ut sicut legimus in nobis quoque unum esse cor,et una anima comprobetur (Acl. IV, 32).(a)Cum enim beatissimus Petrus apostolicum a Domino acceperit principatum, et Romana Ecclesia inejus permaneat institutis. nefas est credere quod(b)sanctus discipulus ejus Maraus qui Alexandrinam primus Ecclesiam 629gubernavit, alii8 regulis traditionum suarum decreta formaverit: cum sine dubio de eodem fonte gratiae unus spiritua (c) et discipuli fuerit et magistri, nec aliud ordinatus tradere potuerit, quam quod ab ordinatore 8uscepit.Non ergo patimur,ut cum unius nos (d) esse corporis et fidei fateamur, in aliquo discrepemus; et alia doctoris, alia discipuli instituta videantur.","prev":{"citation":"Epistolae 41","label":"Imperatores THEODOSIUS ET VALENTINIANUS Augusti(p) ALBINO P. P. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/41"},"next":{"citation":"Epistolae 2-7","label":"(p) SYNOPSIS. – I. De ordinatione episcoporum, pres-byterorum et Diaconorum, ut…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-7"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}