{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-85","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-85","ref":"1-85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-85.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"CAP. I. - Si frmo incommutabilique proposito dilectio tua curam gratiæ communis habuisset, nihil profecto, quod ullam anxietatem tibi ingereret,exstitisset. Non enim sinebat ratio ut ejus charitatem I spernerem, quem amore pacis et studio reparande catholicae fidei inter ipsa episcopatus rudimenta juvissem,optans in ecclesiasticis curis talem babere consortem;ut mihi de sanctis (ljpræcessoribustuis, nec Joannis spiritualem copiosamque doctrinam, nec auctoritatem Attici, nec industriam Procli, nee fidem beati FLAVIANI deesse sentirem: et ita studiis tuM uterer, ut nullus auderet vel fidei catholicae resultare, vel Nicænis venerabilium Patrum regulis con. traire. Sed cum in injuriam canonum, ut agnoscis, ilIa (m)tentatasint, quæ omnibus Ecclesiis scandalum maximum generarent; quid aptius ac modestius Cacerem, quam ut te primum, ut ab hao intentione recederes, fraterno animo missis(a) litteris admonerem? Ad quas cum non rescriberes, ipse te a colloquiimeiconsortioseparasti. Deniqueindn jam lacui, sed clementissimo principi, custodi fidei frequenti litterarum petitione suggessi, ut pro pace Ecclesiarum, quam tibi maxime prodesse cognoscis, haec quae nunc a tua dilectione facta sunt implerentur. Cui ineffabiles gratias ago, quod secundum eruditionem Spiritus sancti, cujus est virtute plenissi mus, sacerdotali (b) dignatur studere concordiæ, sciens sibi orationes supplicantium copiosius profuiuras, si famuli unius Domini in nullo sint a verae pacis unitate divisi.","prev":{"citation":"Epistolae 3-52","label":"LEO episcopus MARCIANO Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-52"},"next":{"citation":"Epistolae 2-80","label":"LEO episcopus ANATOLIO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-80"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}