{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 1-97","citation":"Leo the Great, Epistolae 1-97","ref":"1-97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-97.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"CAP. I. — Litteras clementiæ tuae plenas virtute fidei et lumine veritatis veneranter accepi: quibus cuperem,etiam in eo quod (b)præstantiam meam pietus vestra necessariam existimat, obedire,(c)ut majorem fructum conspectu vestri splendoris assequerer. Sed magis id vobis arbitror placiturum, quod eligendum ratio demonstravit. Nam cum sancto et spiritali studio in universum pacem Ecclesiæ muniatis,nihilque sit convenientius fidei defendendæ, quam his quæ per omnia instruente Spiritu sancto, irreprehensibiliter definita sunt, inhærere: ipsi (d) videbimur bene statuta convellere,et auctoritates quas Ecclesia universalis amplexa est, ad arbitrium hæreticæ petitionis infringere,atque ita nullum(e) collidendis Ecclesiis modum ponere,sed data licentia rebellandi,dilatare magis quam im-sopire certamina, Unde quia post illas Ephesinæ synodi impietates, quibus Dioscori scelere fides catholica refutata et perversitas Eutychiana suscepta est, nihil (f) ad conservationem fidei Christianae utilius potuit ordinari, quam ut prædicti facinus sancta synodus Chalcedonensis abolcret; et tanta illic haberetur cœlestis cura doctrinae, ut nihil in cujusquam opinione resideret, quod a praedicationibus vel propheticis vel apostolicis dissonaret, ea scilicet moderatione servata, ut rebellibus tantum ac pertinacibus ab Ecclesiae unitate rejectis, nulli correcto venia negaretur: quid probabilius, quid religiosius poterit pietas vestra decernere, quam ut quae non tam humanis quam divinis sunt statuta decretis,nullusultra sinatur impetere: ne vere digni sint tantum Dei munus amittere, qui de veritate ipsius ausi fuerint dubi tare?-","prev":{"citation":"Epistolae 2-91","label":"LEO ANATOLIO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-91"},"next":{"citation":"Epistolae 2-92","label":"LEO episcopcs LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-92"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}