{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 10-3","citation":"Leo the Great, Epistolae 10-3","ref":"10-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/10-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/10-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/10-3.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"CAP. VII. — canergo stihypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in ua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quid jacuerit in sepulcro, et revoluto monumenti lapide, quae tertio die caro (e) resurrexerit, et inquo postresurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat, cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut mevidetis habere (Luc. c. ult.,39): et apostolo Thomæ: Infer manum tuam in latus meum,etvide manus measet pedes (f) et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. xx, 27)? Qua utique manifestatione corporis sui jam hæreticorum mendacia destruebat: ut universa Ecclesia Christi imbuenda doctrinis, hoc sibi non dubitaret credendum,quod apostoli susceperant prædicandum. (g) At si in tanta luce veritatis tenebras suas hæretica obduratio non relinquit, ostendant, unde sibi spem vitæ polliceantur æternæ, ad quam nisi per mediatorem Dei ethominum, hominem Jesum Christum, non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus, Non est aliud nomen datum hominibru sub cælo, in quo oporteat nos salvos fieri(Act. IV, 12); nec est redempito captivitatis humanæ:, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 6), et qui, sicut praedicat beatus apostolus Paulus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratw est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, (a) in similtudinem hominum factus et habitu inventus ut homa. Humiliavit semelipsum, factus obediens, usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum,et donavit illi nomen quodest super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur (b) quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 6-11).","prev":{"citation":"Epistolae 9-6","label":"(d) LEO episcopua LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-6"},"next":{"citation":"Epistolae 11-2","label":"(d) LEO episcopua LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/11-2"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}