{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 13-2","citation":"Leo the Great, Epistolae 13-2","ref":"13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/13-2.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"CAP. X. — Ut autem pietas tua cum venerabilium Patrum praedicationibus non concordare cognoscat, aliquantas eorum sententias huic credidi subjiciendas esse sermoni. Quibus(c) si dignaveris recensitis, non aliud nos praedicare reperies, quam quod sancti Patres nostri toto orbe docuerunt: nec quemquam ab illis, nisi solos impios hæreticos, discrepare. His igitur, gloriosissime et venerabilis imperator, quanta potui brevitate perstrictis, cum inspirata tibi divinitus fide etiam nostram prædicationem (d) unitam esse cognosces, nec in aliquo nos ab evangelica aposto- Hcaque doctrina, vel a catholicæ professionis symbolo discrepare, quoniam, sicut docet beatus apostolus (e) Paulus, Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in.spiritu, apparuit angelis, prædicatum est (f) ingentibus, creditum est in. fnundo, assumptum eat in gloria (I. Tim. III, 16). Quid igitur tuae utilius (g) est saluti? quid tuae congruentius potestati? quam ut paci Ecclesiarum Domini (It) tua constitutione prospi. cias, et in omnibus tibi subditis Dei dona defendas, neque ulla ratione patiaris per invidiam diaboli ministros ipsius in cujusquam sævire perniciem: ut qui in hoc sæculo (a) temporali emines regno,.in æternum merearis regnare cum Christo. (b) Data de cimo sexto kalendas Septembris,Leone et Majoriano Augustis coss..","prev":{"citation":"Epistolae 12-3","label":"(d) LEO episcopua LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/12-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/12-3"},"next":{"citation":"Epistolae 503","label":"(e) anct HILARII Pictaviensis Fide episcopi et confessoris in libro secundo de …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/503"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}