{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 14.15","citation":"Leo the Great, Epistolae 14.15","ref":"14.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.15.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"CAP. XI. Dissentientibus a Thessalonicensi cætcris episcopis, komanumesse cOflsulendum. — Si autem in eo quod cum fratribus tractandum definiendumve credideris diversa eorum fuerit a tua voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatione (a) referantur,ut,remotis ambiguitatibus, quod Deo placeat decernatur. Ad hunc enim finem omnem affectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiæ, et quod ad custodiam pertinet disciplinae, nulla dissensione violatur, nulla desidia negligatur. Et te igitur, frater dilectissime, et eos fratres nostros qui de tuis offenduntur excessibus, eum tamen non similis sit(b) omnibus materiaquerelarum, hortor et moneo, ut quae pie sunt ordinata, salubriterque disposita nulla concertatione turbentur. Nemoquodsuum estquærat, sedquodalteriue (Philip.11,4,21),sicut Apostolus ait; Unusquisque (c) vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem (Rom. xv, 2). Nec enim poterit unitatis nostrae firma esse compago,nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit: quia licut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterias membra (Rom.XII, 5; I Cor.XII, i2). (d) Connexio totius corporis unam sanitatem, UDam pulchritudinem facit:et haec connexio totius quidem corporis Qnanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum.(e) Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis: quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quædam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio,uni tamen datum est ut caeteris praeemineret De qua forma episcoporum quoque est ortadi stinctio, et magna ordinatione provisum est ne omnes sibi omnia vindicarent; sed essent in singulis provinciM singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiæ cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissidoret. (nQui ergo scit se quibusdam(g )esse præpositum,non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum; sed obedientiam quam exigit,etiam ipse dependat: et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre,ita non audeat alii importabile ponaus imponere (Matth. XXIII, 4). Discipuli enim sum humilia et mitis magistri, dicentia: Discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onusmeum leve (Mattk. x1,29, 30). Quod modo experiemur, nisi et illud in observantia veniat, quod idem Dominus ait? Qui major est vestrum, erit minister vester. Qui autem se excaltarerit, humiliabitur; et qui se M humiliat exallabitur. (Matth. xx, 26; Marc. x, 43; Luc. XXII, 26; Luc. XIV, 11).","prev":{"citation":"Epistolae 14.14","label":"Letter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.14"},"next":{"citation":"Epistolae 7.1-22","label":"7.1 to 7.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.1"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}