{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 14.4","citation":"Leo the Great, Epistolae 14.4","ref":"14.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.4.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Venit namque ad nos cum episcopis provinciæ suae frater noster Atticus, veteris Epiri (l)metropolitanus antistes, et de indignissima(m)afflictione quam pertulit, lacrymabili actione conquestus eat coram astantibus diaconibus tuis, qui(n)q uerelis flebilibus nihil contra referenda, ea quae nobis ingerebantur, fide non carere moustrabant.Legebaturquoque in litteris tuis,quas iidem diaconi tui detulerunt, quod frater Atticus Thessalonicam venisset, quodque consensum suum etiam scripturæ professione (0) signasset, ut de illo non aliud a nobis posset intelligi, quam proprii arbitrii et spontaneæ devotionis fuisse, quod venerat, quodque chartulam de obedientiæ sponsione conscripserat, in cujus tamen chartulæ mentione signum (p) prodebatur injuriæ. Non enim necessarium fuerat ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipsojam voluntarii adventus probabat officio. Unde deplorationibus supradicti hæo verba epistolae tuae testimonium præbuerunt, et per hoc quod non eat tacitum nudatum est illud quod silentio fuerat adopertum, (q) aditam scilicet Illyrici præfecturam, et sublimissimam inter mundanos apices patestatem(r)in exhibitionem insontis antistitis incitatam ut missa exsecutione terribili, quæ omnia sibi officia publica adeffectum præceptionis adjungeret, a sacris Ecclesiae ad itis, nullo vel falso insimulatus crimine, extraheretur sacerdos, cui non ob molestiam ægritudin is, (s) non ob sævitiam hiemis darentur induciae; sed iter asperum et periculis plenum per invias nives agere cogeretur.Quod tanti laboris, tantique discriminis fuit, ut ex his qui episcopum comitati sunt, quidam defecisse dicantur.","prev":{"citation":"Epistolae 14.3","label":"Letter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.3"},"next":{"citation":"Epistolae 14.5","label":"Letter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/14.5"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}