{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-13","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-13","ref":"2-13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-13.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"CAP. II.- Prædicti igitur presbyteri, qui indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet privari ctiam sacerdotio mererentur;tamen,ul eis pro aposlolicæ sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes Ecclesiæ presbyteros habeantur; et, ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt quem propria sententia sibimet prætulere: cæteris omnibus presbyteria in eo ordine permanentibus, quem unicuique ordinationissuæ tempus (e) ascripsit.Nec quisquam praeter praedictos duos imminutae dignitatis patiatur injuriam, sed in eorum tantummodo statum hoc recurratopprobrium. qui novello et immature ordinato inferiores Heri delegerunt; ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: Quo judicio judicaveritj\" judicabitur de vcbi,: et qua mensura mensi fueritis,(f) eadem renwtietur vobis (Matth. va, 2; Marc. IV, 24; Luc. VI. 38.) Paulus vero presbyter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non cessit,obtineat: nec ulterius aliquid in cujusquam praesumatur injuriam; itaut dilectio tua,quam non immeritotota facti hujus pulsat invidia,hoc saltem remedio curare se properet, ut (g) sine dilationc haec quae decernimus tradantur effectui; ne si iterato ad nos imploratio justa confugerit, necesse sit severius commoveri, cum, his quæ male sunt facta correctis, malimus redintegrare disciplinam quam augere vindictam. Exsecutionem vern praeceptionum nostrarum fratri et coepiscopo nostro (a)Julio commisissenosnoveris,ut omnia(b)illico, quemadmodum constituimus, roborentur. Data (r) VIII idus Martii, Posthumiano viro clarissimo consule.","prev":{"citation":"Epistolae 1-14","label":"(c) SYNOPSIS. — I.Dorum de perturbato presbyterii or-dine, primosque presbytero…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-14"},"next":{"citation":"Epistolae 126","label":"(f)SYNOPSIS. — Rescribit, sibi de Nestoriana hæresi reviviscente E-utychis litt…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/126"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}