{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-22","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-22","ref":"2-22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-22.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"CAp. II.- Quia ergo mihi multa fiducia est de pietatis tuæ sincerissima fide, obsecro (c) gloriosissimam clementiam tuamt(d) ut sicuti sancto studio tuo catholica praedicatio semper adjuta est, ita nunc quoque ejusdem faveas libertati. Non enim portiuncula aliqua fidei nostrae, quae minus lucide sit clara, puleatur; sed hoc imperita resultatio audet incessere quod Dominus in Ecclesia sua neminem voluit ignorare.. Et ideo pro vestrae pietatis consuetudine elaborare dignemini, (e) ut quod contra singularo sacramentum salutis humanae blasphema insipientia protulit, ab omnium animis repellatur. Ac si ipse,qui(a) in hana tentationem incidit, resipiscit, ita ut quod male senserat propria voce et subscriptione condemnet, communio illi sui ordinis reformetur. Quod etiam fratri et coepiscopo meo Flaviano me clementia vestra scripsisse cognoscat; et his, quos misimus, delegasse, ut venia concedatur, si error aboletur. Ne autem piissimi principis (b) dispositioni, qui episcopale concilium voluit congregari, noan videretur presentia defuisse, fratres meos (c) Julium episcopum, Renatum presbyterum,et filium meum Hilarum diaconem misi, qui vicem praesentiæmeæ implere sufficerent. Sed ei, qui in errore est, melius (d) consuletur, si ubi desipuit, ibidem resipiscat; et ubi damnationem meruit, illic indulgentiam consequatur. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae 1-25","label":"(b) LEO episcopus, PULCHERIÆ Augustae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-25"},"next":{"citation":"Epistolae 1-26","label":"(g) LEO PULCHERIÆ Augustae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-26"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}