{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-26","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-26","ref":"2-26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-26.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"CAp. II. — An quia manifestaerant signa divina, falsa dicentur documenta corporea et testimonia utriusque naturae valebunt, ut Creator intelligaturnon valebunt, ut creatura salvetur? Quod Deitatis est, caro non minuit; quod carnis est, Deitas non peremit.Idem enim et sempiternus ex Patre,et temporalis ex matre, in sua virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis, in Deitate Trinitatis cum Patre et SpiritusaDcto unius ejusdemque naturae;in susceptione autem hominis non unius substantia;, aed unius ejusdemque personae:[ut idem esset dives in paupertate,omnipotens in abjectione, impassibilis supplicio,immortalis in morte.JNec enim Verbum aut in carnem, aut in animam aliqua sui parte conversum est; cum simplex et incommutabilis natura Deitatis,tota in sua sit semper essentia,nec damnum Sui recipiens, nec augmentum; et sic assumptam naturam beatificans, ut glorificata in glorificante permaneat [Cur autem inconveniens aut impossibile videatur ut Verbum etcaro atque animaunus Jesus Christus, et unus Dei hominisque sit filius,si caro et anima, quæ dissimilium naturarum sunt, unam faciunt etiam sine Verbi incarnatione personam; cum multo sit facilius ut hanc unitatem sui atque hominis Deitatis præstet potestas,quam uteam in substantiis (a) suisobtineat solius humanitatis infirmitas?]Nec Verbum igitur in carnem,nec in Vorbum caro mutata est; sed utrumque in uno manet, et unus iu utroque est, non diversitate divisus,non pertpixtione confusus: nec alter ex Patre, alter ex matre;sed idem aliter ex Patre ante (b)omne principium, al iter de matre in fine saBCuIorum; ut esset mediator Dei et hominum homo Jesus Christus (I Tim. u. 5),in quo inhabitaret plenitudo Divinitatis corporaliter (Coloss. 11,9):quia assumpti,non assumentis provectio est, quod Deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen:ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus (c) Christus in gloria est Dei Patris (Philip. ii, 9-U).","prev":{"citation":"Epistolae 1-29","label":"(c) LEO urbis Romae episcopus dilectissimo fratri JULIANO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-29"},"next":{"citation":"Epistolae 3-16","label":"(c) LEO urbis Romae episcopus dilectissimo fratri JULIANO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-16"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}