{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-40","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-40","ref":"2-40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-40.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"CAP. II. — Cui Nestorius et Eutyches sub diversa quidem erroris specie, sed sub eodem spiritu falsitatis militare voluerunt, cum catholica fides apostolicis(m)atque evangelicis inbuta doctrinis utrumque detestetur,utrumque condemnet; quae ex quo (n) coæternum Patri Yerbo caro factum est (Joan. I, i4), quem credit Filium Dei, eumdem etiam filium hominis confitetur; et in uno vero Deo ac vero homine Domino Jesu Christo non unam naturam, sed unam se profitetur adorare personam. In hac fide nobiscum inseparabiliter atque indifferenter uniti, state (o) constanter et viriliter agite; ac si quae sunt morae de his quæ poscimus ordinandis, per occasiones tamen, quas fidas gratia divina providerit, litteris nos vestrae dilectionis instruite. Quia multum solatii est, cum sollicitis animis rerum desideratarum actio nuntiatur. Volumus autem ut hae litterae nostrae, quas ad vestram dilectionem misimus, etiam caeteris catholicis innotescant: quo intelligant se quoque ad defensionem fidei (a) hisce nostris exhortationibus incHari. Data (b) sexto idus Novembris, Valentiniano Augusto septies et Avieno consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae 1-44","label":"Per MAXIMINUM comitem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-44"},"next":{"citation":"Epistolae 249","label":"LEONI reverentissimo episcopo Ecclesiæ (f) gloriosissimæ civitatis Romæ, MARCIA…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/249"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}