{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-64","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-64","ref":"2-64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-64.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"CAP. II. -Quamvis autem de praeclaro fidei vestraeopere nihil vestra pietas indicarit, mihi tamen per veneratorem (h) una mecum specialiter vestrum, ratrem meum Julianumepiscopum innotuisse significo, quam pio dignati fueritis responso imperitorum monachorum animos (?) et cohibere pariter et docere; ut, si illos non penitus deseruit divina (a) miseratio, sensiant sect didicisse quod credant,, et agnovisse quod timeant. Quia vero omnibusmodis obediendum est (b pietatis vestrae religiosissimae voluntati, constitutionibussynodalibus, quæ mihidc confirmatione fidei catholicæ, et (c) de haereticorum damnatione placuerunt, libens adjeci sententiam meam; quae ut ad notitiam omnium sacerdotum Ecclesiarumque perveniat, vestrae clementiæ praeceptio ordinare dignabitur. Affuiuram credo et spero gratiam Dei, quætam sanctam tanti principis curam plenissimum desiderii sui fructum faciat obtinere, ut omnibus dissentiendi occasionibus amputatis, apostolicae ubique doctrinae pax regnet et veritas. Fratri autem meo J uliano(d) episcopo noverit vestra clementia hoc me proprie delegasse, ut quidquid illic ad custodiam fidei pertinere probaverit, meo nomine vestrae fiducialiter suggerat pietati: quoniam certus sum vos ad haec omnia(c) emendanda vel defendenda, Deo auxiliante, sufficere. Data duodecimo kalendas Apriliis, Opilione viro clarissimo consule.","prev":{"citation":"Epistolae 1-69","label":"LEO episcopus MARCIANO Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-69"},"next":{"citation":"Epistolae 1-70","label":"LEO episcopus PULCHERIÆ Augusta?","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-70"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}