{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-69","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-69","ref":"2-69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-69.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"CaP. II. — Exulta igitur, charissime frater, (a) et in unico Dei Filio victor exulta. Vicit per nos ille pro se, cujus carnis veritas negabatur. Vicit per nos at pro nobis ille, cui vicimus. (b) Secunda est post adventum Domini hæc orbi festivitas. Redditum saeculo est, praedone prostrato, incarnationis divinae mysterium: quod humani generis inimicus, quia rebus ipsis auferre non poterat, calumniis obscurabat. Quinimmo ab incredulorum corde perierat immortale mysterium, quia nihil prodest tanta aalusincredulis, ipsa Veritate suis dicente discipulis: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. xvi, 16). c) Solis justitiæ jubar, densis per Orientem Nestorii et Eutychis nebulis impeditum, pure ab Occidente resplenduit, (d) ubi culmen summum in apostolis et doctoribus principaliter collocavit. Quamvis nec illic umquam defuisse credendus sit, quo confessores sibi egregios reservavit, ita ut dum denuo conaretur hostis antiquus,(c)per secundiPharaonis impoenitens cor, fidei Abrahae semen et filios repromissionis exstinguere, Deo miserante, languescens nisi sibi nocerenihil posset. De quo at illud Omnipotens mirabilius egit, quia'et quos sibi (n socios ad Israelitici populi cædesaeciverat, num cum tyrannidis auctore submersit,sed cum suo populo congregavit; et,sicut revera se dignum, et soli sibi possibile fons misericordiae noverat, (g) victos a nobis, nobiscum fecit esse victores. Nam dum solus vere sit humani generis hostis spiritus falsitatis, omnes de illo jam triumphare non dubium est, quos sibi veritas vindicavit. Nunc prorsus illa Redemptoris nostri dicta quam sint divinæ auctoritatis apparet, dum contra hostes fidei sic aptantur, ut de ipsis(h) dictum esse dubitare non liceat: Vos, inquit, ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis implere. Ille homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit quia veritas in eo nou est. Quando loquitur mendacium, (i) ex suis loquitur, quia mendax est, et pater ejus (Joan. VIII, 41).","prev":{"citation":"Epistolae 1-74","label":"Dilectissimo fratri THEODORITO episcopo LEO episcopus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-74"},"next":{"citation":"Epistolae 3-44","label":"Dilectissimo fratri THEODORITO episcopo LEO episcopus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-44"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}