{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-78","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-78","ref":"2-78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-78.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"CAp. II. — Ut autem non (0) arbitremur absolute quae nobis videntur scribere seu velle firmare, inaeruimus(p)etiam causas huic epistolæ,quibustua sanctitas forte æstimet non se debere reprehendere Ægyptiorum Ecclesiae veritatem,quæmater hujuscemodi laboris extitit, diligenterque conscripsit. Olim quidem Dominus per Moysem tempus paschale significavit dicens: Custodi mensem novorum (Deut. xvi, I); primumhuncesse pronuntians, sicut iterum dicit: Mensis iste vobis initium mensium, primus erit in mensibus anni (Exod. XII, 2); et: Facies Pascha Domino Deo tuo quarta decima die mensis primi (Levit. XXIII, 5; Num. XXVIII, 16.) Sed qui haec per Moysem locutus est Dominus, plenitudo legis existens, quando dignatus est homo fieri, (q) quinta sabbatorum xiv luna mensis primi in coenaculo cum discipulis pascha manducans, paulo posta Juda traditur, et (r) sequenti die xv luna crucifigitur, id est vi feria, et ad inferos descendens, ac dispensationes salutisnostrae perficiens, vespere sabbati lucescente (s) Dominico resurrexit a mortuis. In quo die lunam xvn prirni mensis juxta Hebræos exstitissemanifestum est Nos ergo Christiani non solum xiv lunam in Pascha requirimus (hoc enim J udaei facien tes sine festivitate sunt), sed etiam Resurrectionis diem Redemptoris nostri, qui est xvii luna praefati primi mensis novorum, sollicitius observamus.Quod si eodemmodo plenilunium(t)semper occurreret quinta sabbatorum,quando Salvatorpaschacumdiscipulis manducavit, omne tolleretur ambiguum. Quia vero lunæ circus ad solis cursum inaequalis est, et x.v luna paschalis in die Dominico saepe contingit, non est autem possibiletuncfestum celebrare,sed nec pridie. sabbato, luna XIII (u) jejunium solvere, in septimanam sequentemditferendumest. (a) Maxime cum habeamus intra eam xv lunam, quando, sicut scripsit Apostolus, Pascha nostrum immolatus est Christus (I Con. v, 7); xiv namque luna primi mensis, juxta Hebræos, ut superius dictum est, Jesus pascha typicummanducavit: sequenti (b) vero sexta feria xv luna, ut ovis occisionis, cruci pro nobis affixus est, et vespere sabbati lucessente (c) Dominicoxvn luna resurrexit a mortuis.","prev":{"citation":"Epistolae 1-83","label":"Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-83"},"next":{"citation":"Epistolae 3-51","label":"Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-51"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}