{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-91","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-91","ref":"2-91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-91.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"CAP.II.–(l)Illudsane plurimum mihi displicere si. gnifico,quod inter dilectionis tuæ(m)clericos quidam esse dicuntur qui adversarium conniveant ravitali, et vasis irae vasa misericordiae misceantur.Quibus investigandis, et severitate congrua coercendis debet diligentia tua vigilanter insistere: ita ut his quibus prodesse non potuerit correctio, non pareat abscissio.Oportet etenim nos evangelici meminisse mandati, quod ab ipsa Veritate præcipitur, ut si nos oculus,aul pes, aut dextera scandalizaverit manus, acompage corporis auferatur: quiarneliussit(n) his in Ecclesia carere membris, quam cum ipsis in aeterna ire supplicia (Matlh. XVIII, 8; Marc. IX, 42). Nam superfluo extraEcclesiam positis resistimus, si ab his qui intus sunt in eis quos decipiunt vulneramur.Abjicienda prorsus pestifera haec a sacerdotali vigore patientia est, quae sibimet, peccatis aliorum. parcendo, non parcit. Sicut Heli quondam sacerdos filiorum suorum delicta tolerando,cum ipsis divina; justitiae senlentiam meruitexperiri(I Reg. II, 27): quia segni indulgentia dissimulavit plectere peccalores.Quantum itaque opportunitas invitat officii, religiosissimum principem dilectio tua studeat frequentare,et non solum regiam, sed et sacerdotalem ipsius mentem, precibus meis obsecrare persiste: ut memor communis fidei, quam Spiritu sancto docente suscepimus, omnia hæreticorum machinamenta confringat;neque quidquam illis in Ecclesiis Christi licere patiatur, ne in eorum potestate sint divina mysteria, quibus in domo Dei,pro scelcrum suorum magnitudine,nec habitandi jus rcsidct, nec orandi. Data (a)quinto idus Octobris,Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae 1-96","label":"LEO ANATOLIO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-96"},"next":{"citation":"Epistolae 1-97","label":"LEO episcopcs LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-97"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}