{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2-96","citation":"Leo the Great, Epistolae 2-96","ref":"2-96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-96.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"CAP. IT. — Detestandum ergo nobisest perse9eranterque vitandum,quod fraus hæretica nititur obtinere,(p) nec in aliquam disceptationem pie et plene definita, revocanda sunt, ne ad arbitrium damnatorum ipsi de his videamur ambigere,quæ manifestum est peromnia propheticis et evangelicis atque apo-, stolicis auctoritatibus consonare. Unde si qui sunt qui ab his quae coelitus sunt constituta dissentiunt, suis opinionibus relinquantur,et ab unitate Ecclesie cum ea quam elegerunt perversitate discedaot.Nam nullo modo fieri potest ut qui divinis audent contradicere sacramentis,aliqua nobis commumone socientur.Jactent se in sui eloquii vanitate, et de argumentationum suarum versutia,quæ inimica est fidei glorientur:(q)nobis placet Apostoli obedire praeceptis dicentis: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem hominum (Coloss. II, 8). Nam secundum eumdem apostolum, si quæ destruxi, hæc ædifico, prævaricatorem me constituo (Galat. 11, i8),, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriæ principis Marciani, sed etiam ego mea(a)consensione firmavi.Quia,sicut sancte veraciterque dixistis, perfectio incretnentum, et adjectionem pleniludo non recipit.Unde,cum sciam. tel venerabilis princeps. sincerissimo veritatis lumise imbutum,in nulla fidei parte nutare, sed sancto perfectoque judicio a pravis recta discernere et refutandis amplectenda dividere, obsecro ne humilitatem meam de diffidentia putesesse culpandam, cum haec mea cautio non solum universali Ecclesiae Consulat, sed etiam ture gloriae famuletur: ne sub imperii tui tempore et hæreticorum aucta videatur improbitas, et catholicorum perturbata securitas.","prev":{"citation":"Epistolae 1-101","label":"LEO episopus LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-101"},"next":{"citation":"Epistolae 3-59","label":"LEO episopus LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-59"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}